PL 24, col. 724

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ex persona Prophetae dicitur, quod venientem iram
Dei ante prospiciat, et plenus sit furoris Domini et
iracundiae, et ultra sustinere non possit: nec pro
peccatoribus audeat Dominum deprecari. Juxta LXX
autem novus sensus ponitur, quod ipse Dominus 885
complevi, feriendo populum peccatorem: et
tamen retinuerit illum, et non totum effuderit, ut
reliquiae salvae fiant: quod mihi videtur sibi esse
contrarium. Si enim complevit furorem suum, quomodo
sustinuit ne compleret?
[(Vers. 12.)] Effunde (sive effundit) super parvulum
foris, et super concilium juvenum simul: vir
enim cum uxore capietur, senex cum pleno dierum. Et
transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter.
Vel Propheta praecipit in spiritu venienti Chaldaeo,

ut effundat furorem Domini super parvulos,
et innoxiae quoque non parcat aetati: vel certe narrat
quid factum sit super concilium juvenum simul,
qui ad repugnandum arma corripuerant. Vir enim
cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter
sentient captivitatem: senex cum pleno dierum.
Ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum qui
pleni sunt dierum, quos nostro sermone appellamus depositos,
sive decrepitos. Sequitur, Et transibunt
domus eorum ad alteros, captivitatis malo, agri et
uxores simul: ut conjux ad hostes transeat et possessio.
Quidquid juxta litteram intelligimus super Jerusalem,
juxta intelligentiam spiritualem referamus
ad Ecclesiam, si offenderit Deum.
[(Vers. 13 seqq.)] Quia extendam manum meam super

habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe
usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta
usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et
curabunt contritionem filiae populi mei cum ignominia,
dicentes: Pax, pax, et non erat pax. Quod in Hebraico
dicitur: Extendam manum meam super peccatores,
sive habitatores terrae, apud LXX semper elevabo
scribitur, qui uterque percutientis est habitus. Juxta
illud quod scriptum est: Et adhuc manus Domini
extenta, sive excelsa [(Isai. V, 25)]
. Habitatores autem
terrae semper in vitio sunt. Unde et in Apocalypsi
frequentius dicitur. Vae habitatoribus terrae [(Apoc. VIII, 13)]
.
A minore [Al. minimo] usque ad
majorem omnes student avaritiae; secundum illud
Apostolicum: Radix omnium malorum est avaritia
[(I Tim. VI, 10)] .
Et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum. Alii in prophetando mendacium,
alii perverse interpretando legem Dei. Dicit
enim et in alio loco Propheta: Quaerite legem a sacerdotibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.