PL 25, col. 1038
Commentaria in Amos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
septimo numero conquiescant. Denique et captivitas
populi Israel, templique subversio, septuagesimo
anno desolationis impleta est, et septem
astra juxta numerum dierum dicuntur errantia.
De cujus numeri sacramentis in Scipionis somnio
plenius narrat Tullius: et obscurissimus Platonis
Timaeus liber est, qui ne Ciceronis quidem aureo
ore fit planior. Sicut igitur Septenarius numerus
habet sacramentum suum, sic sanctificatus atque
perfectus, et ut ita dicam, verus est numerus, qui
unione retinetur, et unius Dei majestate concluditur
[ Al. recluditur]. Unde dicit Filius: Ego in Patre, et
Pater in me [(Joann. XIV, 11)]
: volensque omnes unum
esse cum Patre, loquitur ad eum: Pater, da, ut sicut
ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint
[(Ibid. XVII, 21)] .
Prima ergo beatitudo est esse in
primo numero, qui unus et verus est; secunda, in
secundo, id est, in decade; tertia in tertio, id est,
in hecatontade. Sicut enim decas decima unione
completur, sic hecatontas ex decem decadibus
struitur. Quartus numerus, 284 qui millenario
continetur, de decem constat hecatontadibus. Cum
igitur quis egerit poenitentiam, de millenario et
quarto numero vix revertitur ad centenarium et
tertium numerum. Rursum qui in centenario est,
vix redit ad secundum primae decadis numerum,
atque ita fit ut domus Israel quae corruerat, non
possit resurgere, et virgo Israel quae erraverat, in
terra non habeat suscitantem: quia qui semel ab
unione discesserit, et illam purissimae virginitatis
perdiderit gloriam (de qua Apostolus dicit: Zelo
enim vos zelo Dei, et statui vos uni viro virginem castam
exhibere Christo [(II Cor. XI)]
, in qua non est macula
neque ruga), pristinum statum et unionis beatitudinem
recipere non valebit: et vix ei concedetur,
ut de mille revertatur ad centum, et de centum ad
decem redeat. Haec breviter sum locutus, ne omnino
in hoc capitulo propter numerorum difficultatem
fugisse viderer tropologiam.
[(Vers. 4, 5.)]
Quia haec dicit Dominus domui Israel:
quaerite me, et vivetis, et nolite quarere Bethel,
et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee ne transieritis:
quoniam [Vulg. non transibitis, quia] Galgala
captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. LXX: Quia
haec dicit Dominus ad domum Israel: querite me, et
vivetis, et nolite quaerere Bethel, et in Galgala ne ingrediamini,
et super puteum juramenti non transeatis,
quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit quasi non
sit. Moris [ Al. mos] est Scripturarum semper adversis
laeta subjungere, et postquam tristia Deus