PL 25, col. 18

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

regis Joachin. Captivum sedisse populum super
flumina Babylonis, David prophetat in spiritu: Super
flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus [(Psal.
CXXXVII)]
. Chobar autem, aut nomen est fluminis, aut
certe, juxta interpretationem suam, qua in grave
vertitur, Tygrim significat et Euphratem, et omnia
magna et gravissima flumina quae in terra Chaldaeorum
esse perhibentur. Apertosque coelos non divisione
firmamenti, sed fide credentis intellige: eo quod
coelestia sint illi reserata mysteria. Unde et in baptismate
Salvatoris, quando Spiritus sanctus in specie
columbae descendit super eum, apertos coelos legimus [(Matth. III)] ,
quibus reseratis, panduntur visiones
Dei: non una visio, sed plures, dicente Domino per
Prophetam: Ego visiones multiplicabo, et in manibus

Prophetarum assimilatus sum [(Osee XII, 10)]
. Istae
sunt visiones quas omnis Ezechielis prophetia contexuit.
Significantiusque juxta Hebraeos et caeteros
Interpretes transmigratio dicitur Joachin, et non captivitas,
quod LXX transtulerunt. Non enim captus
urbe superata; sed voluntate se tradens, ductus est
in Babylonem. Igitur Joachin, id est, Jechoniae dicatur
prima transmigratio: Sedeciae autem secunda
vel extrema captivitas.
[(Vers. 3.)]
Factum est verbum Domini ad Ezechiel
filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus
flumen Chobar. Et Danieli et Ezechieli, qui in Babylone
erant juxta flumina, futurorum sacramenta panduntur
super aquas, immo in aquis purissimis, ut
baptismatis potentia monstraretur. Alioquin et apostolus

Paulus quando ab Anania lotus in Domino est,
tegentibus prius oculos ejus squamis, caruit caecitate [(Act. IX)] .
Et in Genesi, prima quae viverent, de
aquis egressa sunt. Illud quoque intelligendum, quod
in tricesimo aetatis suae anno Dominus 6 ad baptisma
venerit: in quarto mense, qui apud nos vocatur
Januarius, et est in anni primus exordio, praeter
Nisan mensem novorum, in quo Pascha celebratur.
Apud Orientales enim populos, post collectionem
frugum, et torcularia, quando decimae deferebantur
in templum, October erat primus mensis, et Januarius
quartus. Quintam autem diem mensis adjungit,
ut significet baptisma, in quo aperti sunt Christo
coeli, et Epiphaniorum dies hucusque venerabilis est,
non ut quidam putant Natalis in carne, tunc enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.