PL 25, col. 20

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

enim visio quinto anno transmigrationis regis Joachin,
qui et Sedeciae regnanti in Jerusalem quintus
erat, quem legimus post sex similiter annos, id est,
anno undecimo imperii sui, urbe capta, ductum in
Babylonem. His ergo qui habitabant prope flumen
Chobar, et sponte se regi tradiderant, revelatur quod
benefecerint obedire sententiae Dei. In brevi enim et
Judaeam provinciam, et urbem Jerusalem esse capiendam.
Quodque nubes magna describitur, intelligamus
eam imbres eversionum super Judaeam, pluviasque
allisionum portare. Et involutus ignis monstrat
ventura supplicia, et captivitatis mala. Splendorque
in circuitu ejus significat Dei aperta judicia.
Qui autem in contrariam partem sentiunt, hoc est,
bonam, spiritum auferentem, sive 8 extollentem,

Spiritum sanctum intelligunt, qui auferat ab hominibus
vitia atque peccata, sive jacentes attollat ad
sublimia, faciatque recedere ab Aquilone vento frigidissimo,
a quo exardescunt mala super omnem
terram [(Eccles. XLIII)] ; et in Jeremia, olla illa terribilis
a facie Aquilonis accenditur [(Jerem. I)] . Nubem
quoque magnam ad personam Christi referunt, qui
venit in Aegyptum hujus saeculi super nubem levem:
magnamque proprie dici ad comparationem minorum,
prophetarum videlicet, et apostolorum omniumque
sanctorum, de quibus scriptum est: Et veritas
tua usque ad nubes [(Ps. XXXV, 6)]
; et: Mandabo
nubibus ne pluant super Israel imbrem [(Isai. V, 6)]
;
et alibi: Nubes pulvis pedum ejus (Naum I, 3); et
iterum: Nubes et caligo in circuitu illius (Ps. XCVI,

2). Ignem quoque micantem et splendorem in circuitu
ejus, juxta illud accipi quod scriptum est: Deus
ignis consumens est [(Deut. IV, 24)]
. Ad quem mittendum
super terram Salvator venisse se dicit, et in
nobis omnibusque credentibus ardere desiderat [(Luc.
XI)] ; qui cum terrorem peccatoribus inferat atque
supplicia, tamen splendore rutilet, et lumine ac fulgore
sit plenus. Idcirco nos excoquens, ut puris atque
purgatis tribuat laetiora.
[(Vers. 5.)]
Et in medio ejus similitudo quatuor animalium,
et hic aspectus eorum: similitudo hominis in
eis. Quodque sequitur, Et splendor in eo, obelo praenotandum
est. Nisi addidisset Scriptura, dicens: Id
est, de medio ignis, propter ambiguitatem verbi errare
poteramus, ut putaremus speciem, vel visionem

electri esse in medio venti, vel spiritus. Ergo hoc
sentiendum, quod in medio ignis et tormentorum
Dei, electri similitudo sit, quod est auro argentoque
pretiosius; ut post judicium atque tormenta, quae
patientibus tristia videntur et dura, pretiosior electri
fulgor appareat, dum providentia Dei omnia gubernantur,
et quae putatur poena, medicina est.
[(Vers. 6.)]
Et in medio ejus similitudo quatuor animalium,
et hic aspectus eorum: similitudo hominis in
eis. In medio ejus, subauditur quidem, electri: sed
melius ut ignem intelligamus, qui credentibus lumen,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.