PL 25, col. 27
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quatuor.
LXX: Et vidi, et ecce rota una super terram sequens
animalia quatuor. Et aspectus rotarum, et factura
earum, quasi species tharsis. Et similitudo in quatuor:
et opus earum sicut solet esse rota in rota. In
quatuor partes earum ambulabant, et non revertebantur,
cum ambularent. Et dorsa earum, et altitudo erat eis.
Et vidi eas, et dorsa earum plena oculis in circuitu
ipsarum quatuor. Hucusque quatuor animantium quae 17
quaternas habebant facies, pictura describitur,
sequentium spiritum, et nubem, quae erat in medio
spiritus, nunc per singula animalia singulae ponuntur
rotae, quae non erant junctae animantibus, sed
sequebantur ea. Sive una rota apparuit super terram,
quae, divisa per quatuor, tot habebat facies,
quot animalia sequebatur. Tantaque similitudo erat
rotarum quatuor sequentium animalia quatuor, ut
una rota verissime crederetur. Opusque earum erat
atque factura, quasi visio tharsis, quam nos in mare
vertimus. Aquila hyacinthum posuit; qui lapis coeli
habet similitudinem. Aspectusque earum erat quasi
rota in rota, ut non unam rotam crederes, sed alteram
alteri copulatam. Per quatuor partes ibant, et
non trahebantur, nec revertebantur retrorsum. Qui
enim fieri poterat, ut reverterentur, cum sequerentur
animalia, quae semper ad priora se tenderent?
Statura quoque rotarum et altitudo tanta erat, ut miraculum
vdentibus faceret. Totumque corpus et dorsa
erant plena lucis in circuitu, ut nullum membrorum
aspiceres quod oculos luminis non haberet: qualemque
describunt fabulae poetarum Argum fuisse centoculum
sive multorum oculorum, quem Juno in pavum
vertit ob negligentem custodiam, ut quod miraculum
est conditoris Dei, hoc condemnatio esset inulti adulterii.
Omnia coelestia, et terrestria, et quidquid sub
humanam cadit intelligentiam, Solis rotis volvitur.
Solis annuum circulum, per singulos menses luna
decurrit. Lucifer qui ipse vesper est, dum ad Orientem,
et ad Occidentem rutilus micat, et noctis tenebras
parvo temperat lumine, duobus annis eumdem
conficit cursum: aliaque astra quatuor quae vocantur
errantia, et quidquid fulget in coelo, segetum
quoque et arborum, herbarumque varietates per
quatuor tempora suis currunt rotis, nihilque aspicimus
quod ante non fuerit. Gyrans gyrando vadit spiritus,
et in circulos suos revertitur. Omnes torrentes vadunt
in mare, et mare non ad impletur [(Eccles. I, 6, 7)]
.
Quare? quia ad fontes 18 suos de matrice abysso
revertuntur. Evangeliorum autem, id est, quatuor
animalium quae spirant, vivunt, intelligunt, si quis
rotam cursumque consideret, in brevi tempore videbit
mundum esse completum sermone Apostolico.
Rota quoque in rota, vel duorum junctura Testamentorum