PL 25, col. 35

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

et Jesse, quem Joannes in Apocalypsi devorasse se
dixit [(Apoc. V)] , non totum, sed in capitulo, id est,
in principio. Neque enim fieri potest, ut humana
natura totos libri hujus thesauros devoret. Et expandit
illum coram propheta, et legendum cognoscendumque
praebuit, qui in Isaia populo non eredenti
dicitur esse signatus [(Isai. XXIX)] . Usque hodie
enim velamen Judaeis in veteri positum est Testamento.
Scriptusque erat ante et retro; de futuris
et de praeteritis. Vel certe foris, in historiae littera,
intus, intelligentia spirituali, de qua et Psalmista: Omnis,
inquit, gloria filiae regis ab intus [(Psal. XLIV,
14)]
. Scriptaeque erant in eo tam intus quam foris
lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes,
de his qui ad poenitentiam provocantur, sicut Samuel

et Apostolus Paulus plangebant atque lugebant
Saul et Corinthios, quos salvare cupiebant [(II Par. XVI; II Cor. XII)] .
Carmen super his, qui Dei
digni sunt testimonio, et quibus Psalmista praecipit: Cantate Domino canticum novum
[(Psal. XCV et XCVII,
1)]
. Porro vae super illis qui penitus desperantur,
et cum venerint in profundum peccatorum, contemnunt [(Prov. XVIII)] .
[(CAP. III)]
[(Cap. III.--Vers. 1.)]
Comede volumen istud, et
vade [Vulg. vadens], loquere filiis [Vulg. ad filios]
Israel. Nisi ante comederimus apertum volumen,
docere non possumus filios Israel. Denique et David
postquam ipse misericordiam consecutus est: Docebo,
inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur [(Psal. L, 15)]
.

[(Vers. 2.)]
Et aperui os meum, et cibavit me volumine
illo. Et dixit ad me: Fili hominis. Ego, inquit,
aperui os meum, quia mihi dictum est: Aperi os
tuum, et comede. Et, aperto ore, Dominus largitus est
cibos; ut initia voluntatis in nobis sint, et perfectionem
beatitudinis a Domino consequamur. Non est
enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei [(Rom.
IX, 16)]
. Attamen et velle et currere, nostri arbitrii
est. Pro aperui, Septuaginta transtulerunt, aperuit,
ut 28 subaudiatur Deus: quia ipse et aperuit os
prophetae, et cibavit eum.
[(Vers 3.)]
Venter tuus comedet; et viscera tua complebuntur
volumine illo, quod ego do tibi. LXX: Os
tuum comedet, et venter tuus implebitur capitulo isto
tibi dato. Principia lectionis, et simplicis historiae,

esus voluminis est. Quando vero assidua meditatione
in memoriae thesauro librum Domini condiderimus,
impletur spiritualiter venter noster, et
saturantur viscera, ut habeamus cum apostolo Paulo
viscera misericordiae [(Coloss. III)] , et impleatur ille
venter, de quo Jeremias loquitur: Ventrem meum,
ventrem meum ego doleo: et sensus cordis mei conturbant
me [(Jerem. IV, 19)]
.
Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel
dulce. Loquitur et David: Quam dulcia gutturi meo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.