PL 26, col. 163
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes
Herodiani, seditionis contra Romanos principem
teneant.
[(Vers. 18.)] Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait:
Quid me tentatis, hypocritae? Prima virtus est respondentis,
interrogantium mentem cognoscere, et non
discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo
appellatur, qui aliud est, et aliud simulat, id est,
aliud opere agit, et aliud voce praetendit.
[(Vers. 19.)] Ostendite mihi numisma census. At illi
obtulerunt ei denarium. Sapientia semper sapienter
agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite,
inquit, mihi denarium, hoc est,
genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur,
et habebat imaginem Caesaris.
[(Vers. 20.)] 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago
haec, et superscriptio? Qui putant interrogationem
Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem,
discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire
Jesus cujus imago esset in nummo; sed interrogat,
ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
[(Vers. 21.)] Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis:
Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt
Dei Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium
significari privignum ejus, qui in locum
successit ipsius, sub quo passus est Dominus. Omnes
autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui
imperium arripuerat, Caesares appellati sunt [ Al.
appellantur]. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris
Caesari, id est, nummum tributum, et pecuniam:
et quae sunt Dei Deo,
decimas primitias, et
oblationes, ac victimas sentiamus: quomodo et ipse
reddidit tributa pro se et Petro [(Matth. XVII)] ; et
Deo reddidit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem [(Joan. VI)] .
[(Vers. 22.)] Et audientes, mirati sunt. Qui credere
debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod
calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.
Et relicto eo, abierunt. Infidelitatem cum miraculo
pariter reportantes.
[(Vers. 23.)] In illo die accesserunt ad eum Sadducaei,
qui dicunt non esse resurrectionem. Duae haereses erant
in Judaeis: una Pharisaeorum, altera Sadducaeorum.
Pharisaei traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις
vocant, justitiam praeferebant; unde et divisi
vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretantur justi,
et ipsi vindicabant sibi quod non
erant: prioribus et corporis et animae resurrectionem
credentibus, confitentibusque, et angelos, et spiritum: