PL 26, col. 26

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Lege supradictum libellum adversus Helvidium.
[(Cap. II.--Vers. 2 seqq.)] Vidimus enim stellam
ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem
Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma
cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et
scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Ad confusionem Judaeorum, ut nativitatem
Christi a gentibus discerent, oritur in Oriente stella,
quam futuram Balaam, cujus successores erant,
vaticinio noverant. Lege Numerorum librum [(Cap.
XXIV)] . Deferuntur autem magi stellae indicio in Judaeam,
ut sacerdotes a magis interrogati, ubi Christus
nasceretur, inexcusabiles fierent de adventu ejus.
[(Vers. 5.)] At illi dixerunt ei: in Bethleem Judaeae.
Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem

terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda.
Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Librariorum hic error est. Putamus enim ab evangelista
primum editum, sicut in ipso Hebraico legimus, Judae,
non Judaeae. Quae est enim aliarum
gentium Bethleem, ut ad distinctionem ejus hic Judaeae
poneretur? Judae autem idcirco scribitur, quia
est et alia Bethleem in Galilaea. Lege librum Jesu
filii Nave [(Jos. 19)] . Denique et in ipso testimonio,
quod de Michaeae prophetia sumptum est, ita habetur: Et tu, Bethleem terra Juda
[(Mich. V, 2)]
.
[(Vers. 11.)] Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei
munera, aurum, thus, et myrrham. Pulcherrime munerum
sacramenta Juvencus presbyter uno versiculo
comprehendit:
Thus, aurum, myrrham, regique, hominique, Deoque
Dona ferunt.
Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem,
per aliam viam reversi sunt in regionem suam, etc. Qui munera obtulerant Domino, consequenter
responsum accipiunt. Responsum autem (quod Graece
dicitur χρηματισθέντες) non per angelum fit,
sed per ipsum Dominum, ut meritorum Joseph

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.