PL 26, col. 44

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt
mercedem suam. Verbum exterminant, quod
in Ecclesiasticis Scripturis vitio interpretum tritum
est, aliud multo significat, quam vulgo intelligitur.
Exterminantur quippe exsules, qui mittuntur extra
terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper
accipere debemus: quod Graece dicitur ἀφανίζουσι.
Demolitur autem hypocrita faciem suam ut tristitiam
simulet; et animo forte laetante, luctum gestet
in vultu.
[(Vers. 17 seq.)] Tu autem cum jejunas, unge caput
tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans,
sed Patri tuo qui est in abscondito: et Pater
tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare
vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur,

et ubi fures effodiunt, et furantur. Juxta ritum
provinciae Palaestinae loquitur, ubi diebus festis
solent ungere capita. Praecepit igitur, ut quando jejunamus,
laetos et festivos nos esse monstremus.
Multi legentes illud Psalmistae: Oleum peccatoris non
impinguet caput meum [(Ps. CXL, 5)]
, econtrario esse
volunt bonum oleum, de quo alibi dicitur: Unxit te
Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis [(Ps. XLIV, 8)]
.
Et id praecipi, ut exercentes virtutes,
spirituali oleo principale ( ἡγεμονικὸν) cordis nostri
ungere debeamus.
[(Vers. 21.)] Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et
cor tuum. Hoc non solum de pecunia, sed et de
cunctis passionibus [ Al. possessionibus] sentiendum
est. Gulosi deus venter est: ibi ergo habet cor, ubi

et thesaurum [ Al. est thesaurus]. 36 Luxuriosi thesaurus,
epulae sunt. Lascivi, ludicra: amatoris, libido: Huic servit unusquisque a quo vincitur
[(II Petr.
II, 19)]
.
[(Vers. 22, 23.)] Si oculus tuus fuerit simplex, totum
corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus
fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si
ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae
quantae erunt! Lippientes [ Al. additur oculi] solent
lucernas videre numerosas: simplex oculus et purus
simplicia intuetur et pura. Hoc totum transferet ad
sensum. Quomodo enim corpus, si oculus non fuerit
simplex, totum in tenebris est: ita anima, si principalem
fulgorem suum perdiderit, universus sensus
in caligine commorabitur. Si ergo lumen quod in

te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt!
Si sensus qui lumen est, animae vitio caligatur, ipsa,
putas, caligo quibus tenebris obvolvetur!
[(Vers. 24.)] Non potestis Deo servire et mammonae.
Mammona sermone Syriaco divitiae nuncupantur. Non potestis Deo servire et mammonae.
Audiat hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.