PL 26, col. 571

Commentaria in Epistolam ad Titum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

qui quibusdam praestigiis homines fallit et fallitur,
loquitur quae non oportet, turpis lucri gratia.
[(Vers. 12 seqq.)] Dixit quidam ex illis proprius
eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae
bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est: ob
quam causam increpa illos acriter, ut sani sint in fide,
non attendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum
aversantium se a veritate. Quantum ad textum
sermonis, et ad continentiam loci pertinet, hoc
quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta,
videtur ad eos referri, de quibus superius est
locutus: maxime qui de circumcisione sunt: quos
oportet refrenari, qui universas domos subvertunt, docentes
quae non oportet turpis lucri gratia, et sequatur: dixit quidam ex illis proprius eorum propheta.

Quia vero in nullo prophetarum qui apud Judaeam
vaticinati sunt, hic hexameter versiculus reperitur,
videtur mihi dupliciter legendum, ut hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta,
cum
superioribus copuletur, hujus rei gratia reliqui te
Cretae, ut ea quae deerant, corrigeres, et sequatur: dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta,
id est,
Cretensium. Sed quia multa in medio sunt, et hoc
absurdum videtur, et forte nemo recipiat: propterea
cum superioribus, quae magis vicina sunt, aliter
aptandum est, ut legamus: Sunt enim multi et 706 non subditi, vaniloqui, et mentium deceptores, maxime
autem qui de circumcisione sunt;
quos multos et non
subditos, vaniloquos, et mentium deceptores, cum
his qui de circumcisione sunt, oportet refrenari, qui

universas domos subvertunt, docentes quae non
oportet turpis lucri gratia: dixit quidam ex illis
proprius eorum Propheta: ut id quod ait, proprius
eorum Propheta, non specialiter ad Judaeos, et eos
maxime qui de circumcisione sunt, sed ad multos
referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui, et mentium
deceptores, qui utique quia in Creta erant,
Cretenses fuisse credendi sunt. Dicitur autem iste
versiculus in Epimenidis Cretensis poetae oraculis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.