PL 28, col. 1403

Liber Ezrae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

lingua dolosa
[(Psal. CXIX, 2)]
. Tertius annus est quod
semper scribitis atque rescribitis, ut Ezrae librum
vobis de Hebraeo transferam: quasi non habeatis
Graeca et Latina volumina: aut quidquid illud est
quod a nobis vertitur, non statim ab omnibus
[ Al. hominibus] conspuendum sit. Frustra autem,
ut ait quidam, niti, neque aliud fatigando nisi
odium quaerere, extremae dementiae est. Itaque obsecro
vos, mi Domnion et Rogatiane charissimi, ut
privata lectione contenti, librum non efferatis in
publicum, nec fastidiosis ingeratis cibos, vitetisque
eorum supercilium, qui judicare tantum de aliis, et
ipsi facere nihil noverunt. Si qui autem fratrum
sunt, quibus nostra non displicent, his tribuatis
exemplar, admonentes ut Hebraea nomina, quorum

grandis in hoc volumine copia est, distincte et per
intervalla transcribant. Nihil enim proderit emendasse
librum, nisi emendatio librariorum diligentia
conservetur. Nec quemquam moveat quod unus a
nobis editus liber est: nec apocryphorum tertii et
quarti somniis delectetur: quia et apud Hebraeos
Ezrae Neemiaeque sermones in unum volumen coarctantur:
et quae non habentur apud illos, nec de viginti
quatuor senibus sunt, procul abjicienda. Si
quis autem Septuaginta vobis opposuerit Interpretes,
quorum exemplaria varietas ipsa, lacerata et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.