PL 29, col. 558

Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant
fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum,
aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis
loqueris eis? Qui respondens, ait illis: Quia
vobis datum est nosse mysteria regni coelorum; illis
autem non est datum. [CXXXII, 5.] Qui enim habet,
dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet,
et quod habet, auferetur ab eo. [CXXXIII, 1.] Ideo in
parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et
audientes non audiunt, neque intelligunt. Et adimpletur
in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis,
et non intelligetis: et videntes videbitis, et
non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt, et oculos suos

clauserunt: nequando videant oculis, et auribus
audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem
eos. [CXXXIV, 5.] Vestri autem beati oculi, quia
vident, et aures vestrae, quia audiunt. Amen quippe
dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt
videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae
auditis, et non audierunt. [CXXXV, 2.] Vos ergo audite
parabolam seminantis. Omnis qui audit verbum
regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod
seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam
seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus
est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio
accepit illud: non habet autem in se radicem,
sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione
propter verbum, continuo scandalizatur.

Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum
audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia
divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est,
qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et
facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum,
aliud vero trigesimum. [CXXXVI, 10.] Aliam
parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est
regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen
in agro suo. Cum autem dormirent homines,
venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in
medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba,
et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei:
Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo?

Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus
homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus,
et colligimus ea? Et ait: Non: ne forte colligentes
zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Sinite utraque crescere usque ad messem, et
in tempore messis dicam messoribus: Colligite
primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad
comburendum: triticum autem congregate in horreum
meum.
[CXXXVII, 2.] Aliam parabolam proposuit eis dicens:
Simile est regnum coelorum grano sinapis,
quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.