PL 3, col. 1023

Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne

sacerdotum non nisi immaculatos et integros
antistites eligere debemus, qui sancte et digne sacrificia
Deo offerentes audiri in precibus possint quas
faciunt pro plebis dominicae incolumitate, cum
scriptum sit: Deus peccatorem non audit; sed si quis
Deum coluerit et voluntatem ejus fecerit, illum audit [(Joan. IX, 31)]
.
Propter quod plena diligentia et exploratione
sincera oportet eos ad sacerdotium Dei
deligi quos a Deo constet audiri.
III.
Nec sibi plebs blandiatur quasi immunis esse
a contagio delicti possit cum sacerdote peccatore
communicans et ad injustum atque illicitum praepositi
sui episcopatum consensum suum commodans,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.