PL 3, col. 1026

Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne

26). Coram omni synagoga jubet Deus constitui sacerdotem,
id est, instruit et ostendit ordinationes
sacerdotales non nisi sub populi assistentis conscientia
fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur
malorum crimina vel bonorum merita praedicentur,
et sit ordinatio justa et legitima quae omnium
suffragio et judicio fuerit examinata. Quod
postea secundum divina magisteria observatur in
Actis apostolorum, quando de ordinando in locum
Judae apostolo Petrus ad plebem loquitur. Surrexit,
inquit, Petrus in medio discentrum, fuit autem turba
in uno [(Act. I, 15)]
. Nec hoc in episcoporum tantum
et sacerdotum, sed et in diaconorum ordinationibus
observasse apostolos animadvertimus, de quo et
ipso in actis eorum scriptum est: Et convocaverunt,

inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.