PL 3, col. 1028
Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne
et manus ei in locum Basilidis imponeretur.
Nec rescindere ordinationem jure perfectam potest
quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiam
etiam propria confessione nudatam Romam
pergens Stephanum collegam nostrum longe
positum et gestae rei ac veritatis ignarum fefellit, ut
exambiret reponi se injuste in episcopatum de quo
fuerat jure depositus. Hoc eo pertinet ut Basilidis
non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad
superiora peccata ejus etiam fallaciae et circumventionis
crimen accesserit. Neque enim tam culpandus
est ille cui negligenter obreptum est quam hic
execrandus qui fraudulenter obrepsit. Obrepere autem
si hominibus Basilides potuit, Deo non potest,
cum scriptum sit: Deus non deridetur [(Gal. VI, 7)]
.
Sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus
ipse quoque delictis gravibus involutus episcopatum
tenere non debeat, quando et Apostolus moneat
et dicat: Episcopum oportet esse sine crimine quasi
Dei dispensatorem [(Tit. I, 7)]
.
VI Quapropter cum, sicut scripsistis, fratres dilectissimi,
et ut Felix et Sabinus collegae nostri asseverant,
utque alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor