PL 3, col. 1188
De rebaptismate (Auctor incertus), J. P. Migne
utrum censeas salutem percepisse eum, nec ne: quoniam
quidem et ipsi Apostoli et discipuli, qui etiam
alios baptizabant, qui etiam a Domino baptizati,
non statim Spiritum sanctum acceperint qui nondum
erat, quia Jesus nondum fuerat clarificatus [(Joan. VII, 39)] :
sed post resurrectionem ejus nec modicum
intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit.
Sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani,
donec Samariam rogati ab Hierusalem Apostoli
descenderent ad illos, ut eis manum imponerent
et Spiritum sanctum per manus impositionem
in eos conferrent: quoniam illo intervallo temporis
aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum,
morte potuit intercipi, et defraudatus gratia Spiritus
sancti defungi. Quod hodierna quoque die non potest
dubitari esse usitatum et evenire solitum, ut plerique
post Baptisma sine impositione manus episcopi
de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus
habentur. Sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab
Hierusalem et legeret prophetam Esaiam et haesitarat,
suggerente Spiritu, audita veritate a Philippo
diacono credidit et baptizatus est [(Act. VIII)] : et cum
ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum,
et non vidit eum jam nunc amplius eunuchus. Abibat
enim viam suam gaudens quoniam, ut animadvertis,
imposita ei manus non est ab episcopo ut Spiritum
sanctum acciperet. Quod si hoc admittis et salutare
esse credis, nec opinioni omnium fidelium refragaris,
necesse est confitearis, proinde autem atque
que hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud
latius posse consistere: id est, ut per solam manus
impositionem episcopi, quia Baptisma in nomine
Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio
homini poenitenti atque credenti etiam Spiritus
sanctus tribui; quoniam eos qui in Christum credituri
essent, Scriptura sancta praedixit: Oportere
in Spiritu baptizari: ita ut et hi quoque non videantur
minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt
christiani, ne necesse sit quaeri quale illud baptisma
fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti.
Nisi forte in illo quoque superiore tractatu
circa eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu
baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto
posse salvos fieri, aut non hac sola ratione, sed si
per manus impositionem episcopi Spiritum sanctum
consuesse praestari, aut etiam non episcopum dicas
Spiritum sanctum solitum esse largiri.