PL 3, col. 719

Epistolae (Cornelius papa), J. P. Migne

praecesserant ab eis designata, quae tu quoque a coepiscopis
nostris et litteris meis cognovisti, ut non temere
eis fides haberetur; ex ipsorum ore et confessione,
ista, quae per legationem mandaverant, placuit
audiri. Qui cum venissent, et a presbyteris quae gesserant
exigerentur; novissime quod per omnes ecclesias
litterae calumniis et maledictis plenae eorum nomine
frequentes missae fuissent, et pene omnes ecclesias
perturbassent; circumventos se esse affirmaverunt,
neque in istis litteris quid inesset scisse: tantummodo
circumductos se commisisse quoque schismatica,
et haeresis auctores fuisse; ut paterentur ei
manus quasi in episcopum imponi. Qui, cum haec et
caetera fuissent exprobrata, ut abolerentur et de memoria
tollerentur deprecati sunt.
II.
Omni igitur actu ad me perlato placuit contrahi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.