PL 3, col. 843

Epistolae decretales dubiae (Auctor incertus (Cornelius papa)), J. P. Migne

aemulum, qui extra Ecclesiam ordinavit Novatianum,
et in Africa Nicostratum, utrosque haereticos, sicut
ille erat. Hic vero conatibus quibus potuerunt, multos
a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt,
et post se in perversam et Deo odibilem doctrinam
corruere persuaserunt. Sed sicut istorum
tergiversationibus nimis sumus contristati, et de
eorum perditione contriti, sic de aliorum conversatione,
Domino auxiliante, sumus laetificati. Deus
autem omnipotens, qui tristibus miscet laeta, oppido
nos laetificavit, quod quidam confessores, qui dudum
fuerunt fideles, a nobis et a recta fide, diabolo instigante,
se separantes, cum Maximo presbytero ad Ecclesiam
catholicam et fidem rectam sunt reversi, et
denuo, sicut prius, facti sunt confessores fideles.

Quapropter, charissimi, hortamur vos et deprecamur
per Dominum nostrum Jesum Christum, praedictos
haereticos et omnes quos a recta fide et doctrina
apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis
studiis vestris ad catholicam fidem et rectam doctrinam
convertere contendite, et in Dei voluntate
persistere suadete. Et non solum hos, sed omnes qui
nondum fidem rectam perceperunt, ad catholicam
fidem perducere festinate. Quia neque mors, neque
vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia,
neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque
profundum, neque creatura alia, Magistro Gentium
docente, poterit nos separare a charitate Domini
nostri Jesu Christi [(Rom. VIII)]
, et, quae in ipso est,
a recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam
vestram, quae magnam habet remunerationem.

Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes
adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque
in finem conservantes, repromissionem percipiamus,
quam repromisit his qui legitime certare properant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est,
veniet, et non tardabit
[(Abac. II)]
. Ecce enim judex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.