PL 3, col. 973

Epistola (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

sumus, cum te honore geminato in Ecclesiae suae administratione
confessorem pariter et sacerdotem constituit divina
dignatio: sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis
atque universae fraternitati gratulamur, quod cum eadem
gloria et laudibus vestris reduces vos denuo ad suos fecerit
benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi
pastor, et gubernandae navi gubernator, et plebi regendae
rector redderetur; et appareret relegationem vestram sic
divinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et
pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam major rediret.
II.
Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas [(Dan. III)] ,
quia mortem frustrata de camino ignis incolumes
exierunt: aut non consummatus Daniel exstitit in suis
laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus
a Domino, vixit ad gloriam [(Dan. VI)] . In confessoribus
Christi dilata martyria non meritum confessionis minuunt,

sed magnalia divinae protectionis ostendunt. Repraesentatum
videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres
pueri praedicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardere
flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quam
fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque
et nos colimus, potentem esse ut eos de camino illis eximeret,
et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret [(Dan. III, 16)] .
Quod invenimus in confessionis vestrae
fide, et in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum
vos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus
tamen vos poenae subtraheret, et Ecclesiae reservaret.
Regredientibus vobis breviata non est in episcopo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.