PL 30, col. 122

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Salvator meus et Dominus assumpsit, ut contrariis
dissolvat contraria, et confirmemur ab infirmitate
ejus, et sapientes efficiamur a fatuo ejus, et
in hoc introducti possimus ascendere ad sapientiam
et virtutem Dei, Christum Jesum, cui est gloria et
virtus et imperium in saecula saeculorum.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Erasmus, quem passim criticorum filii secuti sunt,
non dubitat negare Latinum fuisse qui haec scripserit,
sed Graecum: ex eo scilicet quod ait, Latino utens eloquio:
et infantium more balbutientium, se necdum
posse ad plenum verba formare. Verum longe secus
totus orationis contextus clamat, et quae continuo laudantur
ex Vulgata Latina interpretatione Scripturarum
testimonia: ut quin Latinus ipse fuerit, nullus
sane dubitem, quamquam ad eam, quam molitur fraudem,
peregrinum se tentare sermonem simulet. Nihil

itaque ad rem est conjectura illa de Sophronio, seu
veteri, quod Canisius quoque probat, Hieronymi amico,
qui Psalterium, pluraque alia S. Doctoris opuscula ex
Latino refudit in Graecum: seu recentiore alio, qui
circa medium octavum saeculum, ut nos diximus, librum
de Illustribus Viris Graece est interpretatus.
Hujus auctor sermonis, quisquis ille fuerit, aetatem
suam manifesto prodit ex ipso, quod tractat, argumento,
atque eo maxime, quod ait, Solemnitatem Assumptionis
beatae Virginis celebrari in Ecclesiis; compertum enim est, octavo demum saeculo hoc coepisse
festum institui, neque jam inde in Occidentis Ecclesiis
obtinuisse, cum sub noni initium Carolus Magnus in
Capitularibus, lib.
I, cap. 158, ita constituat: Hae
sunt Festivitates in anno, etc. . . . . De Assumptione
sanctae Mariae interrogandum relinquimus.
EPISTOLA IX. AD PAULAM ET EUSTOCHIUM De assumptione beatae Mariae Virginis.

I.
Cogitis me, o Paula et Eustochium, imo charitas
Christi me compellit, qui vobis dudum tractatibus
loqui consueveram, ut novo loquendi genere, sanctis
quae vobiscum degunt virginibus, Latino utens eloquio,
exhortationis gratia, sermonem faciam de Assumptione
beatae et gloriosae semper Virginis Mariae,
more eorum qui declamatorie in Ecclesiis solent loqui
ad populum: quod utique genus docendi, necdum
attigeram. Sed quia negare nequeo quidquid
injungitis, nimia vestra devictus dilectione, experiar
quae hortamini affectu infantium, more balbutientium,
qui quaecumque audierint, fari gestiunt, cum
necdum possint ad plenum verba formare: maxime,

quia propter simpliciores quasque id me depromere
compellitis, ut habeat sanctum collegium vestrum
sermone Latino, quibus se occupet laudibus eadem
die, quibusve divinis vacet lectionibus: praesertim
cum et eadem in multis festivitatibus, multorum
sanctorum Patrum studia, miro cuderint eloquio,
quae de hac quidem uberius ubique in Scripturis divinis
praedicata leguntur. Quid enim aliud sonant
Evangelia, nisi Dominum nascentem ex Maria virgine?
et omnia ejus incrementa, quousque fuit in
mundo dumtaxat, divinis efferunt praeconiis. Porro
ab exordio sancti Evangelii Gabrielem archangelum
colloquentem Mariae didicistis, et deinceps reliqua
omnia plenius legistis. Ad praesepe quoque, o Paula,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.