PL 30, col. 125

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

autem: Ecce mater tua [(Joan. XIX, 26, 27)]
;
ut virgo virgini cohaereret et deserviret officiosissime
cura adoptionis. Non enim pudicissima virginitas
alicui discipulorum rectius quam virgini commendatur
ut esset ad invicem grata societas et floridus
aspectus? necnon et venustas conversandi
vernans, alternatim pudicitiarum splendore decoratur.
Una siquidem virtus virginitatis in ambobus,
sed altera proportio in Maria: altera quidem, quia
fecundior, sed ipsa. Ipsa vero, sed altera: quia
etsi ipsa eademque incorruptio, tamen fecunditas
integritatis longe gloriosior quam virginitas. Idcirco
et fecunditas in illa tota deifica est et virginitas. Alioqui
nusquam secundum naturam nascendi virginitas,
ubi fecunditas praedicatur: neque fecunditas, ubi

virginitas integra conservatur. Ideoque totum superexcellit
de illa quae dicuntur: quia sunt divina atque
ineffabilia. Unde virginitas et fecunditas prolis
supereminens novitas est, quamquam humanum cernatur
ex carne quod nascitur. Verumtamen etsi
magnificentior multum virginitas in Maria propter
gratiae excellentiam: una tamen integritas carnis,
et una virtus, quae ad invicem tamquam cognata sociatur.
Hinc quoque Joannes, quidquid est quod
Maria genuit; evangelizando, suo commendat eloquio. Verbum,
inquit, in principio erat, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
. Hoc
quippe Verbum quod erat in principio, et apud
Deum erat, et Deus erat, ipsum genuit beata et
gloriosa Virgo Maria ex se carnem factum. Idcirco

virginitas longe sacratior, et fecunditas (ut ita dicam)
multo ineffabilior, quam suo potuerit ille explicare
eloquio. Verumtamen quanto virginitas cognatior
virginitati, tanto beatus evangelista caeteris
excellentior et vicinior Verbo. Ideo quidquid est
quod Virgo genuit, totum prout potuit homo per
Spiritum sanctum nobis reservavit manifestius et
docuit.
IV.
Caeterum ad exemplum humanae vitae, conversatio
ejus post ascensionem Christi generaliter
cum apostolis fuit quousque disperguntur: sicut Lucas
meminit, dicens: Quod regressi quidem a
monte Oliveti, Jerosolymam venerunt, et ascenderunt
in coenaculum, ubi manebant Petrus et Joannes
et Jacobus, et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus

et Matthaeus, Jacobus Alphaei et Simon
Zelotes, et Judas Jacobi: Hi omnes, inquit, erant
perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et
Maria matre Jesu et fratribus ejus [(Actor. I, 12, 14)]
.
Ecce Jesu ascendente cum quibus Virgo vacat in
schola virtutum, et meditatur in lege mandatorum
Dei, ut et ipsa sit forma disciplinae Christi, et exemplum
perfectionis virginibus. Conversatur autem cum
testibus sanctae resurrectionis et ipsa testis. Conversatur
cum senatoribus coeli intra curiam paradisi
sub Spiritus sancti disciplina et magisterio totius
divinae majestatis. Invenitur prima beata Maria inter
primas summi regis cohortes, quorum vita jam
non erat de terris, in quibus Christus praeliabatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.