PL 30, col. 129
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
ipsum sane uterus Virginis, quamvis mundus, quamvis
impollutus et alienus a contagione [ Al. cogitatione]
peccati, quamvis sanctus: tamen adhuc vilitate
humanitatis induitur: ut ita dicam, ac si lana
candidissima, suoque colore dealbata: ad quam sane
cum accessisset Spiritus sanctus, quasi ipsa eademque
lana cum inficitur sanguine conchylii vel muricis,
vertitur in purpuram: versa est et ipsa sine
coitu in matrem: ut non sit jam amodo quod fuerat,
sed purpura verissima ad indumentum et gloriam
summi regis divinitus aptissime dedicata: ut nulli
deinceps ea uti usu femineo licuerit nisi Deo. Quippe
(ut ita loquar) beata et gloriosa virgo Maria eo modo,
quamvis dudum incomparabilis esset universis quae
sub coelo sunt virginibus, ut decenter posset in se
suscipere divinitatis admixtionem, salva utraque
natura: tamen cum gratia repletur, cum Spiritu
sancto perfunditur, cum virtute Altissimi obumbratur,
fit pretiosior meritis, celsis sublimior fastigiis,
pulchrior sanctitate, gloriosior suorum praerogativis
meritorum: ita ut nullis jam usibus sit ipsa eademque
mancipanda nisi divinis. Unde, o sanctissimae
virgines, etsi imitari oportet tantam ac talem virginem,
tamque praeclaram venerari: multum tamen
convenit, et ultra angelicam quodammodo dignitatem,
quantum fas est, cum gaudio laudibus eam dignissimis
efferre: quae, ut diximus, non temere per
Christi gratiam super choros angelorum exaltata,
devotissime hodie praedicatur: quia praecessit eam
Dominus et Salvator noster ex ea vera fide genitus
ad coelestia: ut pararet ei, sicut ipse suis repromisit
discipulis, in aethereis mansionibus locum. Hinc quoque
David propheta olim gratulabundus Christo canit: A summo,
inquit, coelo egressio ejus: et occursus
ejus usque ad summum ejus [(Psalm. XVIII, 7)]
. Ascendit
ergo eamdem gloriam resumpturus, licet non
amiserit, quam prius habuerat antequam mundus
fieret. Ascendit et praeparavit huic sanctissimae et
gloriosissimae Virgini locum immortalitatis, ut cum
eo regnare posset in perpetuum.
VIII.
Et haec est hujus praesentis diei festivitas, in
qua gloriosa et felix ad aethereum pervenit thalamum.
Quae profecto festivitas, sicuti beata Maria incomparabilis
est virginibus caeteris, ita incomparabilis
est omnium sanctorum festivitatibus: et admiranda
est etiam angelicis virtutibus. Propter quod
ex persona supernorum civium in ejus ascensione
admirans Spiritus sanctus, ait in Canticis: Quae est
ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex
aromatibus [(Cant. III, 6)]
? Et bene quasi virgula fumi,
quia gracilis et delicata, quia divinis extenuata disciplinis,
et concremata intus in holocaustum incendio
pii amoris, et desiderio charitatis. Ut virgula,
inquit, fumi ex aromatibus: nimirum quia multis repleta
est virtutum odoribus: manans ex ea fragrabat
suavissimus odor etiam spiritibus angelicis. Ascendebat
autem Dei genitrix de deserto praesentis saeculi,
virga de radice Jesse olim exorta: sed mirabantur
electorum animae prae gaudio, quaenam esset