PL 30, col. 133

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

contra prophetam Deus recens esse videbitur. Sed
ne talibus quatiamur calumniis, scrutandae sunt
Scripturae, in quibus unitas in Christo commendatur
personae, quoniam non praejudicat tempus, ne unus
semper dicatur. Hinc quoque beatus Petrus loquens
de patribus, ait: Per gratiam Domini nostri Jesu
Christi credimus salvari, quemadmodum et illi [(Act.
XV, 11)]
. Namque illos Dominus solus ducebat: et
non erat cum eis Deus alienus: unde nec nobiscum
Deus recens: quia unus idemque est qui et eorum
ductor fuit, et noster per passionem carnis suae Redemptor:
unus siquidem sua in carne, unus in sacramento,
atque unus in spiritu: nec admittit ratio,
ut alius filius hominis, alius filius Dei intelligatur.
Qui nec tempore praescribitur, nec passione separatur:

sed totus Deus in Christum, et Christus in
Deum transit, ut quidquid Dei filius est, Christus dicatur;
et quidquid in carne Christus pertulit, id
Deus pertulisse recte credatur: alioqui si ad rationem
respicias et ad sensus humanos, nequaquam ita
hactenus potuerunt inter se convenire deitas et humana
conditio: convenerunt tamen in Christo, et
unus est ex ambobus Emmanuel. Unde mihi videtur
quod altitudinem tanti mysterii diligenter intelligere
et videre non potuerunt, qui aut duos filios certe,
aut aliud Christum, quam Dei filium existimavere.
Quapropter nec nos hominem seorsum colimus, quod
nefas est, nec adoramus; sed Deum magis incarnatum,
qui proprium sibi corpus animatum univit, ita
ut Deus Verbum caro fieret: et non in alium quemlibet,

sed in semetipsum caderet unitas, qui unus et
verus Dei filius semper erat. Idcirco non alium quam
eumdem, ipsumque Dei filium et colimus et adoramus.
Qui nihil ipse pro assumpto homine est auctus,
nihilque quod Verbum caro factum est, imminutus,
vel immutatus est: et ideo unus idemque semper
cum Deo Patre Filius adoratur, non novus, non recens
ex tempore, non alienus a natura, vel genere.
XI.
Quod si tibi novum videtur, quod pro te hominem
assumpsit: noveris quod hoc semper cum eo et in
ejus consilio fuit ut sic fieret: et nunc quando plenitudo
temporis venit, id factum est quod in Christo
semper factum fuit. Talibus quippe priores sancti
divinitus afficiebantur odoramentis, talibus inspirabantur
de Christo praesagiis, quod nasciturus esset

in mundo, in quo esset omnium salus et benedictio
aeternae haereditatis. Istae siquidem sunt fidei vestes:
istae quibus priores sancti vestiebantur: istae quas
Rebecca, immo Spiritus sanctus secum domi habuit,
quibus induit Jacob filium suum. Alias autem nisi a
Spiritu sancto servatae domi et prolatae essent, quid
miri odoris in eisdem pater Isaac hauriret, ita ut diceret,
cum praesensisset vestimentorum fragrantiam: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit
Dominus
[(Gen. XXVII, 27)]
? Sed forte dicturus est aliquis:
Quid ad Rebeccam Spiritus sanctus pertinet, cum
multis in locis personae pro Deo figurate accipiantur?
Verumtamen et spiritus in Hebraeo RUA feminino
genere dicitur, non quod sexus in Deo monstretur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.