PL 30, col. 135

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

formas operatum, humanitatis scilicet ac divinitatis, ac
per hoc duas exercuisse operationes. Operata est enim
utraque forma vel natura cum alterius communione
quod proprium habuit: Verbo siquidem operante
quod Verbi est, et carne exsequente quae carnis
erant: communicante ei siquidem Verbo in eadem
operatione, dum et idem Deus atque homo in una
substantia vel persona, sine divisione aut commixtione
creditur, et praecognita una identitas praedicatur.
Verumtamen Deus Verbum est, et non caro,
quamquam carnem rationabiliter animatam assumpserit:
hancque sibi [ Al. tacet sibi] unione naturali et
secundum substantiam connivit. Similiter et caro est
animata, et non Verbum: licet Verbi Dei caro conspecta
sit ac visa. Unde et Joannes: Quod fuit ab initio,

et quod audivimus, inquit, et vidimus et perspeximus,
et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae [(I Joan. I, 1)]
:
cum profecto nemo Deum verum videre
aut tractare possit manibus, nisi per sacramentum
sibi uniti hominis. Quae nimirum unitio tam mira est,
ut discerni nequeat. Alioquin quod fuit ab initio
Verbum, quomodo recte dicitur hoc totum esse quod
apostoli audierant, quod viderant, quod manibus
tractarant: nisi quia Christus unus idemque erat?
Ac per hoc quod audierant, quod viderant, quod
tractarant, Verbum vitae erat: et nihil aliud ex
duabus naturis quam unum juxta subsistentiam vel
personam. Hinc est quod unus idemque manens Filius
unigenitus, indisseparatus in utriusque naturis
conspicitur, et quae sunt utriusque substantiae naturaliter

operabatur [ Al. operatur], secundum unicuique
vel insitam essentialem qualitatem, vel naturalem
proprietatem: quae in naturam haberet
singularem et inconjunctam, non ageret utique. Nunc
autem Emmanuel dum unus est, et in eo ipso utraque,
id est, Deus et homo, quae utriusque naturae
sunt, veraciter gessit, secundum aliud et aliud quae
gesta sunt operans. Ergo secundum quod Deus, ipse
idem egit quae divina sunt: secundum quod homo,
idem ipse quae humana sunt, seipsum volens ostendere
quod Deus idem ipse et homo sit. Et ideo idem
ipse tam quae divina sunt agit, quam quae humana
similiter: et non alius quidem miracula operatus
est, alius perpetravit humana, passionesque sustinuit:
sed unus idemque Christus filius Dei atque

hominis filius, qui divina gessit et humana: siquidem
inseparabiliter atque indivise communes Christus
habuit actiones. Sed intelligendae sunt ipsorum
operum qualitates: contemplandumque semper ad
quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur
altitudo divinitatis: ita ut per omnem textum
sancti Evangelii videatur nihil caro sine Verbo
agere, neque Verbum sine carne quidquam efficere.
Unde quod concipit et parit Virgo, sicut non sine
potentia Verbi est, ita non sine veritate carnis quod
nascitur, quod pannorum fasciis jacet involutum, et
in praesepio reclinatur. Porro quod stella duce a
Magis adoratur [(Matt. II, 11)] , sicut deitatis est: ita
et humanitatis, cum in Aegyptum per fugam ne capiatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.