PL 30, col. 137

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

sepulturae ac resurrectionis, et omnia in quibus passus
est, loca invisere: non quod jam viventem quaereret
cum mortuis, sed ut suis consolaretur aspectibus.
Hoc quippe habet impatiens amor ut quae
desiderat, semper invenire se credat. Ignorat siquidem
judicium, ratione multoties caret, modum
nescit, nec aliud cogitare potest quam quod diligit.
Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque
ex difficultate remedium. Quae scilicet beata virgo
Maria, quamvis jam in spiritu esset, tamen dum in
carne vixit, carnalibus movebatur sensibus, et ideo
quam saepe locorum recreabatur visitationibus: et
quem genuerat, mentis complectebatur amplexibus.
Denique amor Christi, desiderium pariebat! desiderium
vero gliscens, quasi novis reparabatur ardoribus,

intantum ut credam nonnumquam, quod omnia
etiam et semetipsam transcenderet: quia omnino
amor impatiens, quod amat, non potest non videre.
Hinc est, charissimae, quod omnes sancti omnia quae
meruerant, pro parvis duxere, si Dominum quem
amaverant, non viderent: sicuti et venerabilis
beata virgo Maria, non indignum pro innumeris et
immensis beneficiis reddebat interdum obsequium
sanctitatis, dum beneficiorum in terris posita non
poterat videre largitorem: et ideo hodie, dilectissimae,
elevatur super choros angelorum, ut possit
speciem vultumque videre Salvatoris, quem amaverat,
quem cupierat ex toto desiderio cordis.
XIV.
Quod si gaudium fit in coelo de quolibet peccatore
converso, multo magis putandum pro tantae

Virginis exaltatione et gloria, quod exsultatio fiat in
supernis: cujus nimirum festivitas, omnium supernorum
civium est gratulatio: praesertim quia ejus
celebritas laus et favor est Salvatoris. Unde credimus,
ut supra dictum est, quod non hunc tantum
diem solemnem ducunt pro ejus honore annuum,
verum etiam continuum et aeternum jucunditatis et
laetitiae ac venerationis obsequio, cum omni colunt
tripudio amoris et gaudii. Nec immerito igitur omnis
illa coelestis civitas congratulatur et veneratur matrem:
cujus super se adorat filium regem: ante
quem tremunt potestates, et curvatur omne genu.
De hujus nimirum ad coelos ascensione, multo admirantis
intuitu secretorum contemplator coelestium
in Canticis: Vidi, inquit, speciosam ascendentem,

quasi columbam desuper rivos aquarum. Et vere speciosa
quasi columba, quia illius speciem columbae ac
simplicitatem demonstrabat, quae super Dominum
venit, et docuit Joannem, quod hic est qui baptizat.
Et bene, desuper rivos aquarum, quia super aquam
refectionis educaverat eam Dominus et nutriverat [(Psal. XXIII, 2)] :
ex qua multi deducti rivi, omnem
irrigant terram deliciarum, et infundunt hortum voluptatis,
ex quibus quotidie ita et perfusa beata Dei
genitrix ascendit hodierna die speciosa valde et admirabilis: cujus odor inaestimabilis erat nimis,
et ideo
ineffabilis. Ad cujus profecto fragrantiam odoris,
omnis illa coelestis Jerusalem laeta decurrit, quam
circumdabant flores rosarum et lilia convallium, eo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.