PL 30, col. 140

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Dei quod amatis, non nisi in sinu Patris invenitur.
Licet igitur ubique totus sit, et non longe ab unoquoque
nostrum, tamen non nisi casto sursum hauritur
pectore. Prope est enim, inquit Moyses, in corde
tuo et in ore tuo, tantum eum recto si quaesieris corde [(Deut. XXXI, 11)]
.
Unguentum exinanitum est nomen
ejus: propterea, adolescentulae, diligite animo, quod
pro vobis effusum est. Habetis namque, sanctae virgines,
sponsum virginem, virginitatis et castitatis
amatorem, qui matrem virginem ideo elegit, ut ipsa
omnibus esset exemplum castitatis, in qua velut in
speculo refulget forma virtutis. Habetis igitur in ea
magisteria probitatis expressa, quid primum eligere,
quid respuere, quid sequi debeatis. Prima ejus virtus
est fundamentum omnium virtutum et custos, humilitas

ipsa, de qua gloriatur: Quia respexit, inquit, humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes
[(Luc. I, 18)]
. Ergo primum
discendi incitamentum, nobilitas est magistri:
deinde merces laboris optimi, fructus beatitudinis.
Quid igitur nobilius matre Domini, quid splendidius
ea, quam splendor elegit paternae gloriae? Quid castius
ea, quae corpus Christi sine contagione corporis
generavit? et tamen in ea solum humilitatem respexisse
Dominum confitetur, quae custos est caeterarum
virtutum. Collocaverat enim in tuto stationis portu,
sublimia meritorum suorum exercitia: et ideo divinitus
illustratur. Unde Dominus ait: Ad quem respiciam,
nisi ad humilem et quietum, ac trementem sermones
meos [(Isa. LXVI, 2)]
? Fecit enim quod promiserat,

et respexit humilitatem ancillae suae: unde et
beata jam ab omni saeculo praedicatur. Idcirco et
vos, o filiae, si vere virgines esse vultis, humilitatem
sectamini: et matrem Domini, quae se ancillam vocat,
cordis amore imitari procurate, quae didicit ab
ipso sponso, cui vos devovistis humilitatem, quam
vos ex se docuit. Unde ait idem: Discite a me, quia
mitis sum et humilis corde [(Matth. XI, 27)]
. Non ergo beata
Dei genitrix a filio suo Domino nostro didicit coelos
fabricare, non angelos creare, non miracula deitatis
insignia operari: sed tantum humiliari, caeteraque
virtutum documenta, intra humilitatis custodiam
aggregare. Unde cum ea semper singularum
virtutum pudicitia comes irremota mansit: quia
omnino pudor individuus virginitati esse debet, sine

quo recte castitas vera servari non potest. Numquam
igitur beata virgo Maria sine pudoris sui custode
processit, et ideo si placet vobis, charissimae, talis
ac tanta virgo, placeat et opus virtutis, cujus vita
omnium est disciplina, cujus mores instituta sunt
Ecclesiarum, quae praecessit cunctos, supereminet
universis. Propterea quaecumque virgo sibi ab ea
optat praemium et implorat auxilium, debet imitari
exemplum. Rogo vos, o virgines, rogo et viduae, imitamini
Paulam viduam matrem, exemplar continentiae
et castitatis. Imitamini Eustochium, quam habetis
vobiscum virginem, et formosam perfectae integritatis.
Quod si minus in eis est, quam in matre
Domini, immo quia est, habetis prole fecundam et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.