PL 30, col. 149
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
ipsi gloria in saecula: unus enim Deus noster et Pater
Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnia, et nos in ipso,
et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et
nos per ipsum
[(Rom. XI, 36; I Cor. VIII, 6.)]
. Sed non
in omnibus est scientia. Caecitas enim contigit ex parte
in Israel; donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis
Israel salvus fieret. Conclusit ergo Deus omnia sub
peccato, ut omnium misereatur [(Rom. XI, 25 32.)]
. Ante
omnia humilitatem dilige: quia superbia apostatare facit
a Deo: et initium omnis peccati, superbia est. Deus
enim noster formam servi accipiens, humiliavit se usque
ad mortem, mortem autem crucis [(Phil. I, 8.)]
. Omnes
Scripturas mente percurre, totum Canonem lege:
atque habens ante oculos exempla sanctorum, imitare
quod bonum est, aemulare quod sanctum est.
Factusque tibi Jerosolyma coelestis, Deo vota restitue.
Domum in te, et templum Salomonis aedifica, tabernaculum
fabrica, et diligentius exornare festina. Intra
Sancta sanctorum, indeficiens lumen accende,
perfectionem in omnibus tene. Pone custodiam ori
tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis. Non des in
tentationem animam tuam, et non obdormiet qui
custodit te. Exalta vocem tuam, et dic: Omnis caro
fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni. Aruit fenum
et flos decidit: verbum autem Domini manet in
aeternum [(Isa. XL, 6, 7, 8)]
. Sacerdos enim Domini
qui de ore suo profert justitiam, et exquirentibus annunciat
veritatem, angelus Dei omnipotentis est. In
omnibus causis serva justitiam. Peregrinantem, et
orphanum, et viduam, et pauperem, vel pupillum,
vacuo gremio non dimittas. Ibique thesaurum tuum,
ubi et cor tuum est, conde. Cum omnibus fratribus
tuis, sicut scriptum est, pacem habe. Consilia impiorum
fuge: ne dum judicas, condemneris. Sic enim
scriptum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit, et in cathedra
pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas
ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte [(Psal. I,
1, 2)]
. Potentum personas, divitum notitias, salutantium
obsequia ita accipe, ut pauperem non contristes,
nec ulli fastidium excusationis inducas. Non recedat
liber legis, ut scriptum est, de manu tua, sed
meditare in eo die ac nocte. Sic enim scriptum est: Sine offensione estote Judaeis, et Craecis, et Ecclesiae
Dei: sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens
quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant [(I Cor. X, 32, 33)]
.
Priusquam audias, ne judices quemquam:
atque ante probationem accusationis illatae,
neminem a tua communione suspendas: quia non statim
qui accusatur reus est, sed qui convincitur criminosus.
Nec praestandum odiis singulorum est, ut innocentum
fratrum dominetur injuria: quinimmo timor
Domini ante oculos semper est habendus: et totum
quod agitur, Deo et Christo scias esse praestandum, non
tempori. Nam praeterit figura hujus mundi, et Deo magis
obedire convenit quam hominibus, qui scit praeterita,
et de futuris aestimat. Uno enim sermone tota lex
adimpletur: Omne quod tibi fieri nolueris, alii ne feceris [(Matth. VII, 12)]
.
Domi si fieri potest postposita personae