PL 30, col. 151

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

quam laicus, qui minor est Tobia, non moretur. Te
enim ita de Dei membris oportet habere judicium,
ut intelligas Ecclesiae sacramentum. Religionis
enim et sanctitatis est, quod episcopus diceris, non
Romani consulatus aut juris. Si hoc vis esse quod
factus es, serva ordinem tuum, locumque custodi.
Defer prophetae, ut propheta serviat tibi. Dilige
mysteria Dei, ut ameris a Christo. Noli aliquem
contristare illicite, aut injusto odio prosequaris:
quia sicut tu Christi es, sic et illi Christi sunt: et
nemo potens est in hoc saeculo, qui aliquem servorum
suorum velit ab aliis conculcari. Tu ipse quoque,
si libenter accipias, quod dicturus sum, cunctorum
famulis propter eos, quibus serviunt, honorem
defers: atque unumquemque prout potens est

ejus Dominus, veneraris. Dic mihi, quaeso, quis major
est Christo? aut cui tantum debes, qui pro te
sanguinem suum fudit, et qui te Ecclesiae suae praeposuit,
et qui te honoravit in cunctis, qui omnium
tibi divinorum sacramenta concessit? Numquid meretur
Dominus Deus tuus, ut cum haec praestiterit
propter bonitatem et misericordiam suam, conservos
tuos deprimas, deroges Christo, ac nullum nisi te
solum putes ad Dominum pertinere: tibi tantum
existimes reverentiam deferendam, ac famulos
Christi in conversatione tibi creditos, non in ministerio
ut liberos habeas, sed ut servos in dominatione
possideas? Haec enim prae caeteris Deus damnat, et
nihil gravius fert, quam ut, cum scias hominibus
deferendum, Deo ipse non deferas: cum servum

principis atque ejus militiae deputatum persequi et
lacessere non audeas, eos qui veri Dei servi sunt,
et vero Christi charactere censiti, ac per baptismi
gratiam liberi, et per clericatus officium militantes,
abjectioni putes et ignominiae deputandos: ut plus
interdum apud conscientiam tuam, si injuriam non
faciat nostra correptio, servis quam clericis parcas:
et in his aliquem vernaculum diligas, illos velut alienos
despicias, et malis mundo placere quam Christo.
Pro fide, pro religione, pro proposito sanctitatis
deferre interdum clericus servo cogitur: et ad ignominiam
non ferendam, vilis judicatur in mundo,
qui summus in coelo est. Recte haec repudias, recte
ista non servas, si episcopus esse non vis, si coelorum
regna contemnis, si nullum cum Deo cupias habere

consortium. Certe si electum te a Deo gratularis,
si factum te pastorem gregis, si te creatum sacerdotem
clericis recognoscis, laborare debebis, ne
tibi tua membra displiceant, ne id quod Christi est
reprobetur. Sic enim ait Apostolus: Numquid potest
caput pedibus dicere: Non desidero opera vestra?
Unum enim corpus et multa sunt membra [(I Cor.
XXXII, 2)]
. Si tu caput es, pedum tibi officia necessaria
sunt: pertinere ad honorem tuum atque ad
substantiam corporalem pedes, ipse cognoscis: sine
his, ut ipse nosti, ambulare non potes. Hi te sustinent,
hi totum corpus promovent, hi dirigunt caput,
hi primum te esse faciunt. Perditis his, contemneris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.