PL 30, col. 156

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

orare pro invalidis, atque omnia Dei sacramenta
complere, praesertim cum in Oriente eam
consuetudinem et in Illyrico, et in Italia, atque in
Africa omnibus in locis, temporibus apostolorum
fuisse manifestum sit. Ac sola propter auctoritatem
summo sacerdoti clericorum ordinatio, et virginum
consecratio reservata sit, cum basilicae, altaris et
chrismatis dedicatione, vel sanctificatione, ne a multis
disciplina Ecclesiae vindicata concordiam sacerdotum
solveret, scandala generaret. Propter hoc et
nuper episcopalis electio ad metropolitanum remissa
est: et cum huic summa datur potestas, aliis adimitur
haec facultas, et incipiunt etiam summi sacerdotes
pati, non ex jure, sed ex necessitate alium sacerdotem.
Nemo hinc episcoporum invidia diabolicae

tentationis inflatus irascitur in templo, si
presbyteri interdum exhortentur plebem, si in ecclesiis
praedicent, si plebibus, ut scriptum est, benedicant:
etenim abnuenti mihi ista sic dicam, qui non
vult presbyteros facere quae jubentur a Deo, dicat,
quis major est Christo? aut quid corpori ejus, aut
sanguini poterit anteponi? Si presbyter Christum
consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit:
benedicere populo non debet, qui Christum etiam
meruit consecrare? Virgines etiam Dei, licet Apostolus
dicat: De virginibus praeceptum Domini non habeo [(I Cor. VII, 25)]
:
tamen hoc ratione faciente, si
usus exegerit, per eum benedici, si necesse est, manifestum
est: quia Maria mater Domini Christi, soror
est virginum, et Eucharistia Christi est corpus,

et minor Maria quam Dominus: tamen credendum
est summi sacerdotis judicio, et hoc
faciendum quod jusserit circa laicos et mulieres.
Jubentibus vobis injustissime sacerdotibus, non recte
presbyter Dei benedictionis perdit officium, amittit
linguae opus, non habet confidentiam praedicandi:
truncatus est omni parte virtutum, solum presbyteri
nomen habet, plenitudinem ac perfectionem,
quae consecrationi ejus competit, non retentat. Quis
hic, rogo, o sacerdotes, honor vester est, ut damna
gregibus inferatis? quoniam cum pastoribus per potentiam
vestram aufertur Deo digna diligentia, contagium
quoddam et calamitas crescit in gregibus: ac
Deo nostro, non patrimonii sui damna conquiritis,
dum soli vultis in Ecclesiis potentari? Denique et

chrismatis ea ratio est, atque hic ordo legitimus
consecrandi, baptizatum Dominum et in similitudine
columbae in specie chrismatis a patre unctum fuisse
manifestum est, ac plenitudo sacramenti, corpus
ejus et sanguis ostensus. Quae cum offerre licet,
etiam reliqua, quae in eo sunt consecrare, quia in
Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat.
Presbyteri ergo, si necesse est, possunt chrisma
conficere, quia in corpore ejus chrisma est. Siquidem
haec regula etiam nunc servatur a plurimis,
atque in ecclesiis multis sic ista faciunt: tamen meae
hoc scito esse sententiae, nulli episcopo super hoc
injuriam esse faciendam, nec legem a me opponendam
esse ei, qui lex est presbyteri. Ab initio, ut legimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.