PL 30, col. 166

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari,
sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi.
Omnibus enim in commune necessaria, communi
debent sermone demonstrari.
V.
Justitia ergo non est aliud, quam non peccare.
Non peccare autem legis praecepta servare. Praeceptorum
vero observatio duplici in genere custoditur:
ut nihil eorum quae prohibentur facias, et
cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est
quod dicit: Recede a malo, et fac bonum. Non enim
in hoc putes constare justitiam, ut malum non facias,
cum et bonum non facere malum sit, et in
utroque legis praevaricatio commitatur. Quoniam
qui dicit: Recede a malo [(Prov. III, 7)]
: et ipse dicit, fac bonum.
Si a malo recesseris, et non feceris

bonum, transgressor es legis: quae non tantum in
malorum actuum abominatione, sed in bonorum
operum perfectione completur. Neque enim hoc solum
tibi praecipitur, ut vestitum non spolies suis indumentis:
sed ut spoliatos operias tuis vestimentis.
Neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut
non habenti tuum libenter impertias. Neque ut pauperem
non repellas hospitio suo, sed ut pulsum et
non habentem recipias tuo. Praeceptum est enim nobis
flere cum flentibus. Quomodo cum illis flemus,
si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec
aliquid eis in his, propter quas lacrymantur causas,
praebeamus auxilium? Neque enim fletuum nostrorum
Deus infructuosum humorem quaerit: sed quia
lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius

angustias sentire ut tuas: et quomodo tibi in tali
tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri
ipse subvenias propter illud: Quaecumque vultis ut
faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis similiter [(Matth., VII, 12)]
.
Nam cum flente flere, et nihil,
cum possis, flenti conferre, subsannationis, non
pieratis indicium est. Denique Salvator noster cum
Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensae
misericordiae affectum, lacrymarum contestatione
monstravit: et verae pietatis indicia, mox opera
subsecuta sunt; et cum suscitatus Lazarus, cujus
causa lacrymae fundebantur, sororibus vivus redditur.
Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasiones
fletus auferre. Sed quasi potens, inquies, fecit: sed
nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia,

qui quod potuit fecit.
VI.
Sed ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano
a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum
officia perfecerit. Quod illo vel maxime testimonio
comprobatur, quo comminatur Dominus
aeterni ignis reos fore, qui quamvis nihil mali gesserint,
non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a
me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater
meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non
dedistis mihi manducare
[(Matth. XXV, 41, 42)]
, et caetera.
Non dicit: Discedite a me, maledicti, quia homicidium
fecistis, quia adulterium perpetrastis, aut
quia furtum fecistis: non enim quia malum fecerunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.