PL 30, col. 168

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

diximus, quae connubia deserunt, non illicita, sed
licita spernunt: ejusmodi autem, si jurent, si maledicant,
si cupiant aliena, si detrahentes patiantur
audire, si malum pro malo reddant, si avaritiae in
alienis aut propriis incurrunt crimen, si zeli, si livoris
venena possideant: si contra legalia et apostolica
instituta indecens aliquid aut loquantur, aut
cogitent: si in carne placendi studio, compte et ornate
procedant, et alia quaecumque, ut solet fieri,
illicite faciant: quid proderit eis sprevisse quod licuit,
et exercere quod non licet? Si vis prodesse
tibi quod licita contempsisti, vide ne quid eorum
quae non licent facias. Stultum est enim timuisse
quod minus est, et non timere quod majus est: aut
ab his non vitare quae prohibentur, si subterfugerint

quae conceduntur. Dicit Apostolus: Innupta cogitat
quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta
corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae
sunt hujus mundi, quomodo placeat viro [(I Cor. VII,
34)]
. Nuptam viro placere asserit, cogitando quae
mundi sunt; innuptam vero Deo, eo quod nulla illi
cura sit saeculi. Dicat ergo mihi, quae virum non
habet, et tamen quae mundi sunt cogitat, cui
placere desiderat? nonne incipiet illi nupta praeponi:
quia illa cogitando quae mundi sunt, complacet
vel marito: ista vero nec marito, quem non habet,
potest placere, nec Deo. Sed nec illud silentio
praeterire nos convenit, quod dixit, Innupta cogitat
quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta
corpore et spiritu. Quae Dei sunt, inquit, cogitat, non

quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt
cogitat. Quae sunt ergo Domini, dicat Apostolus. Quaecumque enim sancta, quaecumque justa, quaecumque
amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si
qua laus disciplinae, ista sunt Domini
[(Philip. IV, 8)]
.
Quae sanctae et verae et apostolicae virgines, die noctuque
sine ullo temporis intervallo meditantur et cogitant.
Domini est etiam regnum coelorum, Domini
est resurrectio mortuorum, Domini est immortalis
incorruptio, Domini est splendor solis, qui sanctis
promittitur: sicut in Evangelio scriptum est: Tunc
justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum [(Matth.
XIII, 43)]
. Domini sunt plures justorum in coelestibus
mansiones, Domini est fructus tricesimus, et sexagesimus,
et centesimus. Haec cogitant, et quibus

possint operibus promereri quae Domini sunt, cogitant.
Domini est etiam lex novi et veteris Testamenti,
in quibus oris ejus eloquia sancta refulgent.
Quae si quae virgines sine intermissione meditantur,
quae Domini sunt cogitant, ut impleatur in eis propheticum
illud: Fundamenta aeterna supra petram
solidam, et mandata Domini in corde mulieris sanctae.
Sequitur: Quomodo placeat Deo: Deo, inquam, non
hominibus: ut sit sancta corpore et spiritu [(I Cor.
VII, 34)]
. Non dixit, ut sit sancta membro, aut corpore
tantum, sed ut sit sancta corpore et spiritu.
Membrum enim una corporis pars est: corpus vero
omnium compago est membrorum. Cum ergo dixit, ut sit sancta corpore,
omnibus membris eam sanctificari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.