PL 30, col. 173

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Quae honestatis modestia? Quae maturitas sapientiae?
Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis.
Coeleste hic aliquid in corpore humano refulget.
Puto quod habitet in quibusdam hominibus
Deus. Et cum te filiam Christi cognoverit, majore
stupore tenebitur, et cogitabit qualis iste Dominus
sit, cujus talis ancilla est. Si vis ergo partem habere
cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est:
qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut
ne inimicis quidem vicem redderet, quin potius pro
ipsis orabat. Nolo enim ut eas animas Christianas
existimes esse, quae aut fratres, aut sorores non
dico oderunt, sed etiam proximos toto corde conscientiae
coram Dei testimonio, non diligunt: cum
Christiana Christi similitudine, inimicos etiam

amare necesse habeat. Si sanctorum cupis habere
consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus
emunda. Nemo te circumveniat, nemo fallaci sermone
seducat: nonnisi sanctos et justos, et simplices,
et innocentes, et puros coelestis aula suscipiet.
Nullum apud Deum habet locum malitia. Ab omni
nequitia et dolo mundum necesse est esse, qui cupit
regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil
tam exsecrabile Deo: quam aliquem odisse vel laedere
velle. Nihil tam probabile, quam omnes amare.
Quod Propheta prospiciens testatur dicens: Qui diligitis
Deum, odite malum [(Psalm. XCVI, 10)]
.
XIII.
Vide ne aliquam humanam gloriam diligas:
ne et tua inter eos portio computetur, quibus dictum
est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ab invicem

quaerentes [(Joan. V, 44)]
? Et de quibus Propheta
dicit: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae: ut
confundamini a gloriatione vestra, et opprobrium
fiatis in conspectu Dei. Nolo enim illas respicias,
quae saeculi, non Domini sunt virgines: quae propositi
sui et professionis immemores, gaudent in deliciis,
in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis
origine gloriantur. Quae profecto si Dei filias se esse
crederent, numquam post divinos natales nobilitatem
admirarentur humanam, nec gloriarentur in
quolibet patre honorato. Si patrem Deum se habere
sentirent, nobilitatem carnis non amarent. Quid tibi
in generis nobilitate blandiris, et complaces? Duos
homines ab exordio fecit Deus, ex quibus totius humani
generis silva descendit. Mundanam nobilitatem

non naturae aequitas praestat, sed cupiditatis ambitio.
Certe omnes per divini lavacri gratiam aequales efficimur,
ut nulla inter eos discretio esse possit, quos
nativitas secunda generavit, per quam tam dives
quam pauper, tam servus quam liber, tam nobilis
quam ignobilis Dei efficitur filius, et terrena nobilitas
splendore gloriae coelestis adumbratur, et nusquam
omnino jam comparet: dum quae retro in saecularibus
honoribus impares fuerant, coelestis et divinae
gloriae nobilitate restituuntur aequaliter. Nullus
ibi jam ignobilitatis locus, nec degener quisquam
est, quem divinae nativitatis ornat nobilitas: nisi
apud illos qui non putant humanis coelestia praeponenda.
Aut si putant, quam vanum est ut sese illis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.