PL 30, col. 39
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
sanctitatis: totaque virginalis animi pulchritudo,
gemmati monilis instar, vario virtutum fulgore resplendeat.
Tunc vere concupiscet rex decorem tuum,
dicetque tibi: Tota formosa es, proxima mea, et macula
non est in te [(Cant. V, 7)]
. Et haec tibi ornamenta
quae dixi, etiam erunt munimenta maxima: et quae
ipsa te [ Al. te ipsam] ornare Deo, et contra diabolum
armare possint, qui per leve interdum quodcumque
vitium ad animam ingreditur: et si virtutum propugnacula
non resistant, nostro nos repellit loco, et
continuo de hoste fit dominus. Propter quod Scriptura
nos adhortatur, et dicit: Si spiritus potestatem habentis
ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris [(Eccl. X, 4)]
.
CAP. XXV.--Ab eo jam tempore, quo primum per
virginitatis professionem Domino consecrata es, adversarii
in te crevit odium. Et qui aliena lucra pro
suis damnis habet, se amisisse ducit, quidquid te
possessuram dolet. Grandi tibi opus est vigilantia,
grandique cura: et tanto sollicitius cavendus est
inimicus, quanto apud Deum ditior esse coepisti.
Vacuus viator et nudus non timet latronis insidias.
Securus a nocturnis furibus dormit pauper, etiam
si claustra non muniat. Diviti vero opes suae latronis
semper imaginantur occursum, et jugi sollicitudine,
noctium somnum adimunt. Unde tuae quoque
divitiae, coelestis thesaurus, ista cautione indigent
atque custodia. Quanto ditior es, tanto debes
esse vigilantior. Qui enim plus possidet, plus debet
timere ne perdat. Invidere non cessat auctor invidiae.
Et qui semel a Deo ipse projectus est, tanto
majori livore torquetur, quanto aliquem apud eum
viderit clariorem. Qui invidit Evae paradisum, quanto
magis invidet tibi regnum coelorum! Cuncta, mihi
crede, ille nunc circumit, ut beatus Petrus ait, devorandi
te cupidus [(I Pet. V, 8)] : in modum rugientis
leonis ingreditur, vel more dolosi hostis universa
perlustrans, explorat omnes aditus animae tuae: an
sit aliquid infirmum et minus tutum, per quod possit
irrepere. Rimatur nunc ille omnia, et singula
quaeque pertentans, quaerit vulneri locum: cujus tu
insidias sollicite debes providere, ut quae cum Paulo
non ignores astutias ejus [(II Cor. II, 11)] . Qui cum
terribiles diaboli potestates principatusque describat,
nos nihilominus hortatur ad pugnam, hostiumque
vim pandit, ut augeat sollicitudinem militum.
Non enim vult nos esse timidos, sed paratos. Denique
non fugam suadet, sed arma suggerit: Propterea,
inquit, accipite arma Dei, ut possitis resistere in die
malo, ac in omnibus perfecti stare [(Ephes. VI, 13)]
.
Ac statim instrumenta singula spiritualis pugnae
tradens, addidit et dixit: State ergo succincti lumbos
vestros in veritate: et induti loricam justitiae, et calceati
pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus
assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela
nequissimi ignea exstinguere: et galeam salutis assumite,
et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per
omnem rationem et obsecrationem. Et quoniam de
hoc bello licet etiam feminis triumphare, suscipe
haec arma Pauli, et tanti hortatione ducis certam