PL 30, col. 503

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

festus azymorum qui dicitur Pascha, usque nondum
quisquam positus fuerat.
Feria V. Cena Domini. Lectio Epistolae beati Pauli
apostoli ad Corinthios. Fratres, venientibus vobis
in unum, usque ut non cum hoc mundo damnemini.
Evangelium secundum Joannem cap. CXII, In illo
tempore ante diem festum Paschae, usque continuo
clarificabit eum.
Feria VI. Ad Hierusalem. Lectio Oseae prophetae.
Haec dicit Dominus Deus in tribulatione sua, usque
plusquam holocaustum. Ubi supra. Lectio libri Exodi.
In diebus illis dixit Dominus ad Moysen et Aaron in
terra Aegypti, usque est enim phase, id est, transitus
Domini. Passio secundum Joannem cap. CLVI, In illo
tempore egressus est Jesus trans torrentem Cedron,
usque
quia juxta erat monumentum ubi posuerunt
Jesum.
Incipiunt lectiones de vigilia Paschae.
I.
Lectio libri Geneseos. In principio creavit Deus
coelum et terram, usque et requievit die septimo ab
universo opere suo quod patrarat.
II.
Ubi supra. Lectio libri Geneseos. Noe vero
cum quingentorum esset annorum, usque odoratus
est Dominus odorem suavitatis.
III.
Ubi supra. Lectio libri Geneseos. In diebus
illis tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum, usque
abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi.
IV.
Lectio libri Exodi. In diebus illis factum est in
vigilia matutina, usque carmen hoc Domino. CANT.
Cantemus Domino.

V.
Lectio Esaiae prophetae. Haec est servorum Domini, usque
quod egredietur de ore meo, dicit Dominus
omnipotens.
VI.
Lectio Hieremiae prophetae. Audi Israhel mandata
vitae, usque et cum hominibus conversatus est.
VII.
Lectio Ezechiel prophetae. Facta est super me
manus Domini, usque et requiescere vos faciam,
dicit Dominus omnipotens.
VIII.
Lectio Esaiae prophetae. In diebus illis apprehenderunt
septem mulieres, usque a turbine et a
pluvia. CANT. Vinea facta est.
IX.
Lectio libri Exodi. In diebus illis dixit quoque
Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti, Mensis
iste, usque id est, transitus Domini.
X.
Lectio Jonae prophetae. In diebus illis factum

est verbum Domini ad Jonam prophetam secundo
dicens, usque et misertus est populo suo Dominus
Deus noster.
XI.
Lectio libri Deuter. In diebus illis scripsit Moyses
canticum, usque et ad finem usque complevit.
CANT. Attendet coelum.
XII.
Lectio Danihel prophetae. In diebus illis Nabuchodonosor
rex fecit statuam auream, usque laudantes
et benedicentes Dominum. CANT. Sicut cervus.
Sabbato sancto. Lectio epistolae B. Pauli apostoli
ad Colossenses. Fratres, si consurrexistis cum
Christo, usque cum ipso in gloria. Evangelium secundum
Matth. cap. CCCLII, Vespere autem sabbati, usque
ibi eum videbitis, ecce dixi vobis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.