PL 30, col. 506

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

discipulis suis, Ego sum pastor bonus, usque fiet
unum ovile et unus pastor.
VIII kal. Maii. In natali S. Georgii martyris. Lectio
libri Sapientiae. Honor et gloria in sermone sensati, usque
secundum illum erit actus illius. Evangelium
secundum Matth. c. XCV, Dixit Jesus discipulis
suis, Nihil opertum quod non reveletur, usque
coram Patre meo qui in coelis est.
Feria II hebdomadae post Pascha. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis enarravit Petrus quomodo
eduxisset eum Dominus de carcere, usque admirans
super doctrina Domini. Evang. secundum
Lucam cap. CCXLII, Quaerebant principes sacerdotum
et scribae mittere in Jesum manus, usque mirati
sunt in responsis ejus.
V kal. Maii. In natali S. Richarii confessoris in
Centulo. Lectio libri Sapientiae. Fili, a juventute tua
excipe doctrinam, usque et coronam gratulationis
superpones tibi. Evang. (secundum) Joan. cap. LII,
Altera die turba quae stabat trans mare, usque credatis
in eum quem misit ille.
Feria III hebdomadae primae post octab. Paschae.
Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis quidam
vir illustris infirmis pedibus, usque morati sunt autem
tempus non modicum cum discipulis suis.
Evang. secundum Joan. cap. CXXXII, Dixit Jesus discipulis
suis, Ego sum vitis vera, usque gaudium vestrum
impleatur.
Feria IV hebdomadae quae supra. Lectio epistolae
B. Petri apostoli. Charissimi, scientes quod non

corruptibilibus argento vel auro redempti estis, usque
verbum autem Domini manet in aeternum. Evang.
secundum Luc. cap. CCCXXXVI, Una autem sabbati
valde diluculo, usque et abiit secum mirans quod
factum fuerat.
Fer. V hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis quidam descendentes de
Judaea, usque in synagogis ubi per omne sabbatum
legitur. Require Evangelium quod fuit in Dominica.
Feria VI hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum, In diebus illis placuit apostolis et senioribus, usque
loqui verbum Dei in Asia. Evang.
secundum Matth. cap. LXXIII, Accesserunt disciput
ad Jesum, Joannes, usque et ambo conservantur.
Sabbato hebdomadae quae supra.
III kal. Maii. Natale sanctae Theodorae virginis et
sancti Vitalis. Lectio libri Sapientiae. Honora Deum
ex tota anima tua, usque non enim potuerunt diligere
nisi quae ipsis placent. Evangelium secundum Matthaeum
cap. CXL, Dixit Jesus discipulis suis, Simile
est regnum coelorum thesauro abscondito, usque
nova et vetera.
Dominica II post octabas Paschae. Lectio epistolae
beati Petri apostoli. Charissimi, obsecro tamquam
advenas et peregrinos, usque haec est enim gratia in
Christo Jesu Domino nostro. Evangelium secundum
Joannem [(cap.)] CXLVIII, Dixit Jesus discipulis suis,
Modicum et non videbitis me, usque gaudium vestrum
nemo tollet a vobis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.