PL 30, col. 648

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

profectum: Sive quia omni mundo mirum fuit
Romanos credidisse, qui idolorum nimia fuerant
cultura possessi, ita ut omnium gentium diis, quas
vicerant, deservirent. Sed et simpliciter eorum
fidem laudasse credendum est, cujus nunc devotio
demonstratur.
Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo
in Evangelio Filii ejus. Hoc est, in toto corde meo,
et prompta devotione mea deservio. Si enim volens
hoc ago, mercedem habeo. Sive verbum hic spiritum
nominavit, ut est illud: Verbo Domini coeli
firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Quod sine intermissione memoriam vestri facio
semper in orationibus meis. Hic ostendit, se omnia

ex dilectione dicturum, ut liberius audiatur: et dat
exemplum sine intermissione orandi.
Obsecrans. Qua liberatione ad vos quandoque perveniam
in voluntate Dei. Aliter enim prosperum
iter non habeo, nisi me voluntas Dei, quae omnia
novit, illuc direxerit, ut aliquem habeam fructum.
Unde in Actibus apostolorum legimus, eos alio ire
volentes, alio destinatos. Sive secundum illud Jacobi:
Si Deus voluerit, et vixerimus, faciemus hoc,
vel illud.
Si quo modo tandem aliquando prosperum iter
habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Demonstrat
se cuncta quae agebat, ex Dei gerere voluntate.
Desidero enim videre vos. Hic ostendit, quomodo

eos superius laudaverat, qui ad confirmandum aliquid
gratiae indigent spiritualis.
Ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritualis ad
confirmandos vos. Romanos Petri praedicatione fidem
tenentes confirmare se velle Paulus dicit: non quo
minus accepissent a Petro: sed ut duobus apostolis
testibus atque doctoribus, eorum roboretur
fides.
Id est simul consolari in vobis per eam, quae invicem
est fides vestra atque mea. Ut per communem
fidem invicem consolemur.
Nolo autem vos ignorare, fratres: quia saepe proposui
venire ad vos. Per commeantes autem fratres
audire potuistis.
Et prohibitus sum usque adhuc. Ostendit se occupatum

necessitate Evangelii praedicandi, Romam
adhuc ire non posse. Item prohibitus hic occupatus
accipitur: dum aliis provinciis praedicaverit: sicut
ipse exponit in fine Epistolae suae, dicens: Propter
quod et impediebar plurimum venire ad vos.
Ut aliquem fructum habeam in vobis. Mercedem
laboris sui nominat fructum,
Sicut et in caeteris gentibus. Subauditur, habeo.
Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus
debitor sum. Sapientes; Graecos philosophos; Barbaros,
insipientes appellat.
Itaque quod in me promptum est, et vobis, qui
Romae estis evangelizare. Qui Romae estis: aeque
insipientibus, ut Graecis evangelizare vult.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.