PL 30, col. 654

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Multi se homines per patientiam Dei seducunt:
qui nonvult statim punire peccantes: putatur enim
aut res humanas minime curare, aut culpas indulgere,
quia differt. Plerique etiam contra se calumniantur,
cur in praesenti non reddit: non intelligentes,
quod si ita fieret, nullus pene hominum remaneret:
nec umquam de injustis fierent justi. Ideo
autem hominibus videtur Deus diu exspectare peccantes:
quia nos cum parvi temporis simus, annos
centum aeternitatem putamus. Ille autem, apud
quem mille anni pro uno sunt die, centum annos
unius horae suae spatio non coaequat; quapropter hoc
parvum est apud eum: cum etiam homines soleant
multo tempore correptionem sperare peccantium.
Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor.
Tu autem imprudens aeger, ad vulnera major abuteris
ipso remedio: quia juxta sententiam beati Job,
poenitentiae loco abuteris in superbiam. Unde non
agnita pietas majus tibi judicium parat: ut vindictam
sentiat, qui misericordiam sentire contempsit.
Iterum, omne enim cor, quod non sentit, induratur.
Hoc enim modo iuduravit Deus cor Pharaonis.
Thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi
judicii Dei: qui reddit unicuique secundum opera
ejus. In diem judicii, iram tibi super iram ipse condis:
qui die definito, et certo tempore apparebit.
His quidem qui secundum patientiam boni operis. Boni operis merces per patientiam exspectatur:
quia in praesenti vita non redditur. Per fidem enim
ambulamus, et non per speciem. Et tunc erit perfectum

opus, si in finem usque duraverit: quia qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Gloriam et honorem, et incorruptionem. Gloriam,
qua sancti fulgebunt ut sol. Honorem, filiorum Dei,
quo nihil est majus: per quem etiam angelos judicabunt.
Incorruptionem vitae perpetuae.
Quaerentibus vitam aeternam. Qui per patientiae
opera quaerit vitam aeternam ista omnia consequitur.
Et qui habet hanc spem, in eo sanctificat se, sicut
et ille sanctus est.
His autem qui sunt ex contentione. Audiant, qui
saepe victi, animositate contendunt, et timeant in
consuetudine pessima permanere, ne ista omnia super
eos deputentur. Jam superius dictum est, contentiosum
hunc esse specialiter, qui aliquid contra

conscientiam suam nititur defensare.
Et qui non acquiescunt veritati: credunt autem iniquitati. Evangelicae veritati non credunt, et consentiunt
iniquitati, ut relicto creatore, deserviant
creaturae.
Ira et indignatio. In judicio poenae sunt.
Tribulatio et angustia. Conscientiae et infructuosae
poenitentiae, sicut scriptum est; Tunc dicent intra
se poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus
gementes. Item hucusque sermo dirigitur ad omnes
naturali obnoxios legi: in quo etiam Judaei pariter
continentur. Idcirco autem Judaeus Gentili antefertur:
quoniam praeter naturalem, legem scriptam
habet.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.