PL 30, col. 656
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
accusabunt, aut etiam excusabunt, sicut scriptum
est: Arguam te, et statuam eam contra faciem
tuam.
Secundum Evangelium meum, per Jesum Christum. Secundum quod annuntio per Jesum Christum, judicabit
Deus.
Si autem tu Judaeus cognominaris. Hic convertit se
ad Judaeos, docens opere, non nomine tantum debere
esse Judaeum: eumque esse verum, cujus occulta
sunt bona:
Et requiescis in lege. Confidis vel securus es.
Et gloriaris in Deo: et nosti voluntatem ejus. Gloriaris
te solum nosse Deum, ejusque voluntatem
agnoscere.
Et probas utiliora instructus per legem. Eligis majora,
et inter minora discernis. Quae enim per naturam
utiliora probantur, utiliora sunt per legem.
Confidis teipsum esse ducem caecorum. Quorum cor
obscuratum est.
Lumen eorum, qui in tenebris sunt. Ignorantiae.
Eruditorem insipientium. Qui Dei non habent sapientiam.
Magistrum infantium. Parvulorum aetate, vel
sensu.
Habentem formam scientiae, et veritatis in lege. Ad
quam semper respiciens, errare non potes.
Qui ergo alium doces, teipsum non doces. Similiter
gentibus dixerat: Qui enim alium judicas, teipsum
condemnas. Qui in lege requiescis, o Judaee, quare
transgrederis legem? Qui gloriaris in Deo, quare inhonoras
Deum? Qui nosti voluntatem ejus, quare
non obtemperas ejus voluntati? Qui probas utiliora,
cur inutilia sectaris? Dux caecorum: quomodo viam
non vides rectam? Si enim videres: per ipsam utique
ambulares. Si lumen es aliorum, cur non abjicis
opera tenebrarum? Eruditor insipientium, ut quid
timorem Domini, qui est initium sapientiae, reliquisti?
Magister infantium, quomodo puer es in sensu?
Qui habes formam scientiae veritatis in lege, quare
nec ipse sequeris, nec alios sequi pessimo exemplo
permittis? Quare non convenit vita tua doctrinae
tuae, et opus tuum destruit fidem tuam? Unde fiet ut
lex a te non custodita, non solum tibi nihil prosit,
sed etiam majoris criminis reum, suum contemptorem
obtineat.
Qui praedicas non furandum, furaris. Quidam dicunt,
abscondendo ab hominibus furaris Christum.
Qui dicis non moechandum, moecharis. Non est una
moechia. Nam omne quod Deo debet anima, si aliquid
praeterquam Deo reddiderit, moechatur.
Qui abominaris idola, sacrilegium facis. Sacrilegium
est, quod proprie in Deum committitur, quasi
sacrosancti violatio. Item in hoc, inquit, in quo
committis sacrilegium, idololatra esse monstraris.
Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis
Deum inhonoras. Exponit sacrilegium, quia dicit:
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes,
sicut scriptum est: In Isaia. Praeposterato ordine ante
posuit testimonium quam diceret, scriptum. Ita enim