PL 30, col. 659

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

mundum? Quia justitia damnabit injustitiam: si,
secundum te, humana iniquitate sit justior.
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in
gloriam ipsius. Hoc est, crevit.
Quid adhuc et ego. Hoc est, insuper judicor ego
quicumque mentior homo, qui laudari deberem, si
meo mendacio, Dei veritas comprobatur.
Tamquam peccator judicor? Et non sicut blasphemamur,
et sicut aiunt quidam nos dicere. Ut qui me
ita judicat, qua peccantem, et non sicut quidam nos
aiunt dicere: quod quanto majora mala fecerimus,
tanto majora bona recipiamus.
Faciamus mala, ut veniant bona. Hoc fortassis ideo
putabant: quia non intellexerunt, quod quidam dicebat:
Ubi abundavit peccatum, superabundavit

gratia.
Quorum damnatio justa est. Quid justius, quam ut
hanc poenam sentiant, quam nos negare mentiti
sunt: qui nihil magis, quam justum Dei judicium
praedicamus.
Quid ergo, praecellimus eos? Nequaquam. Causati
enim sumus, Judaeos et Graecos, omnes sub peccato
esse. Nos ex Judaeis nullam, unde majores simus,
invenio causam. Hoc enim investigavit ratio, sub
peccato esse, et Judaeos et Graecos, quod non ratione
sola colligimus, sed etiam de Judaeis testimonio
comprobamus. Item hoc ostendit: quomodo Judaei
licet Legem et Prophetas haberent, nihil tamen amplius,
quam gentes habebant: quia omnes similiter
peccaverunt, et egent gloria Dei.
Sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam. In psalmo tertio decimo. Psalmus iste, unde hoc
testimonium sumptum est, de insipiente loquitur:
quod testimonium in adventu Christi praecipue
ostendit impletum, tempore scilicet passionis, quo
nullus justus cum pateretur, puto inventus sit.
Non est intelligens, non est requirens Deum. Qui
non requirit fundamentum, necesse est ut declinet.
Omnes declinaverunt. Qui non intelligit, non requirit:
seu ideo non intelligit, quia non quaerit.
Deus autem tunc requiritur, cum ejus voluntas inquiritur:
quia omnis qui peccat, non vidit eum,
nec cognovit eum, eo quod, qui peccat, Domini sui
non cognoscit voluntatem. Nam et vulgo nescire
dicitur, cujus voluntas ignorata est.
Simul inutiles facti sunt. Inutiles ad opus ad quod
fuerunt procreati.
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nec Apostolus. Item si non est, qui faciat bonum,
quomodo inferius plebem suam arguit devorantes,
et inopum consilium confundentes? Plebs enim Dei
non erat, si bonum non faciebat: maxime cum justa
ibidem generatio appelletur. Hoc magis ad psalmi
expositionem pertinet, quam ad Apostoli causam.
Sepulcrum patens est guttur eorum. Fetore doctrinae
suae, et adulatione contaminans, et interficiens
audientes. Ideo enim sepulcrum diligenter clauditur,
ne adhuc viventibus exhalatione sua generet
pestem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.