PL 30, col. 670
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
Nam non sicut delictum, ita et donum. Ne in forma
aequalitas putaretur.
Si enim unius delicto multi mortui sunt: multo
magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis
Jesu Christi in plures abundavit. Hic manifeste docet:
quia non generaliter de omni homine dicit, dicens:
unius delicto, multi mortui sunt: quia communi
et naturali morte: non solum peccantes, sed
et justi moriuntur.
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Sed
amplius.
Nam judicium quidem ex uno in condemnationem. Ex uno justo peccante, processit judicium mortis.
Gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quia non invenit Adam multam justitiam, quam
suo exemplo destrueret: Christus autem gratia
sua multorum peccata dissolvit. Et Adam solam
formam fecit delicti: Christus vero et gratis peccata
remisit, et justitiae dedit exemplum.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum:
multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et
justitiae accipientes in vita, regnabunt per unum Jesum
Christum. Quare multa peccata dimisit, abundantia
donationis Spiritus sancti, quia multa sunt dona.
Ipsa enim justitia donatur per baptismum, non ex
merito possidetur.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines
in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes
homines in justificationem vitae. Mors regnavit:
subauditur, ita et per justificationem gratia regnavit.
Itemque superius dicit: Numquid iniquus Deus,
qui infert iram? Et adjecit: Absit; quomodo potest