PL 31, col. 1016

Historiae (Orosius), J. P. Migne

est. Namque Ambiorix cum Eburonibus et
Aduaticis conspirans, animatus Trevirorum consilio,
Cottam et Sabinum legatos apud Eburones
cum tota funditus legione insidiis circumventos interfecit.
Ambiorix hac victoria elatus, Aduaticos et
Nervios plurimosque alios raptim in arma contrahit,
atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc
legioni in hibernis praeerat, contendit. Multitudo
hostium ex hoc colligi potuit, quia 398 cum in
obsidione castrorum vallum circumdandum esse a
captivis Romanis docerentur, et instrumenta ruralia
non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis
exportando, vix tribus horis vallum pedum decem,
et fossam pedum quindecim per millia passuum
quindecim in circuitu perfecerunt. Praeterea centum

viginti turres mirae altitudinis exstruxerunt. Et cum
jam septem dies noctesque succidui hostium cunei
pugnarent, ac ventus subito plurimus exortus
esset, testas ferventes intorsere fundis, flammataque
focis tela, ac mox concepto igne rutilantia,
intra castra jecerunt. Quo facto per culmina
raptim ventus insistens, sparsum animavit incendium.
Sed ne sic quidem Romani, cum undique
obruerentur, vulneribus, laboribus, vigiliis, jejuniis,
incendiisque cesserunt. Tandem Caesari nuntiatum
est, unam deletam esse legionem, alteram jam pene
confectam. Adventante cum duabus legionibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.