PL 31, col. 1068

Historiae (Orosius), J. P. Migne

bestia exarsit. Nam plurimos senatorum proscripsit
et ad mortem coegit. Viginti sibi Patricios viros
consilii causa legerat; horum vix duos incolumes
reliquit, caeteros diversis causis necavit. Sejanum
praefectum suum, res novas molientem, interfecit.
Filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus
naturalis, Germanicus adoptivus erat, manifestis
veneni signis perdidit. Filios Germanici filii sui interfecit.
Referre singillatim facta ejus horret animus,
pudetque, tanta libidinis et crudelitatis rabie
efferbuit, ut qui spreverant Christo rege salvari, rege
Caesare punirentur. Hujus tamen imperii anno
duodecimo: nova et incredibilis clades apud Fidenatium
urbem accidit. Amphitheatri cavea populo
gladiatorium munus spectante collapsa est, et plusquam

viginti millia hominum 462 occidit. Dignum
sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad
spectandas hominum mortes avidos homines convenisse,
quando pro salute hominum providenda Deus
homo esse voluisset. Deinde anno ejusdem decimo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.