PL 31, col. 1222

Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne

errorem meum, et obscuras tenebras lucem sincerissimam
computavi. Aemulatio Dei, sed non secundum
scientiam, me fefellit incautum. At nunc, quod
beatitudini vestrae fore credidimus gratum, misericordia
ejus deviantem in aspera et per dumosa gradientem,
ad viam rectam revocavit. Et prava facta
sunt ergo mihi in directa, et aspera in vias planas:
atque ab omnibus meis consacerdotibus et fratribus
vestris, jam abstersa caligine, instructus, intelligo
in qua ex parte fuerim caecitate. Et idcirco supplicem
me veritatis ipsius reddit agnitio. Fateor, ignoranter
erravi, et regulam veritatis in quibusdam, dum
mihi ad integrum tenere videbar, excessi. Palam
facta est imperitia mea, et hoc mihi onerosior, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.