PL 31, col. 1229

Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne

moriens testaretur. Non enim tradito spiritu caro
mortua poterat hoc clamare; alioquin mortuum
Christum in veritate quis crederet? Deus non in passionibus
hominem, qui in homine secundum carnem
dignatus est pati, sed corpus in morte, et juxta legem
excessus humani, divinitas cum unita sibi anima,
non crucifixum hominem reliquit in poenam, sed
exanimem carnem deseruit ad tempus: et tam Christus
filius Dei tunc mortuus jacuit in sepulcro, quam
idem Christus filius Dei ad inferna descendit; sicut
beatus Apostolus dicit: Quod autem ascendit, quid est
nisi etiam quod descendit primum in inferiores partes
terrae? Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes
coelos [(Ephes. IV, 9, 10)]
. Ipse utique Dominus
ac Deus noster Jesus Christus unicus Dei, qui cum

anima ad inferna descendit, ipse cum anima et corpore
ascendit ad coelum; quo et hic et in futuro
Deum hominemque perfectum, eumdemque filium
Dei, Deum verum in aeterna saecula veneremur.
10.
Hunc igitur Dominum Deum meum, secundum
magnum pietatis sacramentum, sicut in carne natum,
in carne passum, in carne mortuum, in carne
suscitatum, in carne elevatum, in carne glorificatum
credo atque confiteor: ita ipsum proprie in eadem
carne credo esse venturum ad faciendum judicium
in vivos et mortuos; atque ab eodem pro merito
proprio unumquemque sempiternum habere praemium.
Ut autem et hinc nihil cuiquam in suspicione
derelinquam, tunc dixi, immo ad objecta respondi,
Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem

ignorare. Sed nunc non solum dicere non praesumo,
verum etiam priorem anathematizo prolatam
in hac parte sententiam: quia dici non licet, etiam
secundum hominem ignorasse Dominum prophetarum.
Causarum vero caeteras quaestiones, aut intentione,
aut exhortatione, aut in fraterna collatione
protulimus. Ubi si forte sensu magis quam fide discrepavimus,
quia longum est ire per singula, secundum
hujus epistolae fidem, ita nos illas omnes,
sicut ordo Ecclesiae catholicae tenet, aut suscipere
aut reprobare testantes, Dominum Christum non
aliud profitentes, et aliud habentes in corde, sincerissime

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.