PL 31, col. 76

Lucas, Videns, inquit, centurio quod ſactum ſuerat, gloriſicavit Deum dicens : Vere hic homo justus erat : Sive denique illum reſeras, scire posset nomina, et gesta, ac nationes centu- rionum, et militum vetustiorum, qui hactenus sti— pendiis Cesarum militaverant in Syria: Quinimmo inſerius refert ipse multa huie historie inseruisse ex Annalibus Hierosolymitanis deprompta.
Quare Salis verisimile est horum etiam centurionum inde narrationem eduxisse. Quod ad putriam ejus centurionis speetat, qui passioni Domini interfuit, habemus consonans Dex- tro, nobile testimonium Ju'ljani quondam archi- presbyteri Toletani Eecclesiz S.
Jusl:z, qui tempore Alphonsi VII imperatoris Hispaniarum floruit, cujus et gesla contexuit. Exstant hæe mss. cum Chronico a nato Domino ad sua usque tempora, Toleti apud illustrissimum D.
dominum Franciscum de Sando- val et Rojas nobilissimum comitem de Mora, qui pro sua in me et litteratos omnes humanitate, Chronici Julianzzi legendi copiam ſecit. Hic vero ad B annum Domini 36, ex velustissimis monumentis archivi S.
Justo scrihit, se accepis:e : Quod multi genliles, qui venerunt Hierosolymam orare ad sanctum templum, erant Hispaui: qui voluerunt ridere et allo- qui Jesum, cupientes, ut gentilibus 8u@ terre prædi- carel ; maxime centurione Hispano , qui interſuit guy passioni Domini, poscente : qui comitatus est acobum.
Sed age, ostendamus aliunde, eosdem centuriones ab Hispania originem duxi:sec. Ejus asserti non leve ſundamentum prebet D. Lucas, dum agens cap. x Actorum de Cornelio centurione, quem Petrus apo- stolus baptizavit, monet cum prefuisse cohorti Jtalice : Vir autem, ait, quidam eral in Cœtarea, nomine Cornelius, centurio cohorlis que dicitur Ita-
lica : religiosus, ac limens Deum. Quorsum autem he? ut inde inferamus milites ejus cohortis ſuisse litalicos; yam cohortes a nationibus miluum nomina sumpsisse, nemo est qui abnuat.
ltalice meminerunt Piolomæus, Pomponius, et Straba, ejusque ruinz ad hanc usque diem non longe ab Ilispali perseve- rant, sub nomine Sevilla la ricja. Micuisse vero mirum in modum Italicam inter cxleras Romanas legiones multis testatur Dio lib.
v Hist. Roman., qui eliam auctor est, ab Augusto Crxsare eam in udwam deductam, nee inde recessisse usque ad tempora Neronis, quando alio amandata ſuit, nempe In Armeniam, iterum inde reddita Syrize.
Caruit pr:esentt Dextri testimonio (quod libentissime acce- pi>set si daretur sibi copia) cardinalis Baronius; quamobrem vocabuli Italic conjectura duetus, ex alia reguo, suspicatus fuit, Cornelium et milites hujus cohortis, originem traxisse; quasi ab Italia cohors Italica dieta ſuisset: Haud dubium ejus na- tionis illos milites ſuisse, inquit, ex qua cohors erat
denominata , nempe Ttalos : centurionem vero e Ho- mano nomine (Cornelii scilicet ) Romanum genere ſuisse, conjectura ſacile persuadet : Erant emm et cohortum nomina, 8icut et legionum, qu eliam deno- minal@ reperiuntur sœpe a Provinciis, ex quibus mi- lites delecti essent.
Hactenus Baronius ad aunum Christi 41. bg | Czterum longe a vero abſuisse, non solum ex aucloritate Dexiri habemus, sed ex multis allis, quæ ad persuasionem, quam intendimus manudu- cunt : quorum pracipuum est, quod testimonio Dionis (loco citato) habemus, legionem Italicam dictam, quæ in Syria, seu Palestina degebat, eam ſuisse, quæ Sexta alio nomine vocobalur, quod eo or-
dine inter Romanas Scripta esset, uti Baronius ipse ex Dione pariter reſert. Quod autem legio Italica

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.