PL 32, col. 1074

De quantitate animae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

cum mihi ad hanc rem desit alius, audeo tamen tibi non
deesse: sed hoc mercedis est, quod dum, quid valeat
anima, indoctus expedio; quid ipse valeam securus
experior. In primis tamen tibi amputem latissimam
quamdam et infinitam exspectationem, ne me de omni
anima dicturum putes, sed tantum de humana, quam
solam curare debemus, si nobismetipsis curae sumus.
Haec igitur primo, quod cuivis animadvertere facile
est, corpus hoc terrenum atque mortale praesentia sua
vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet, diffluere
atque contabescere non sinit; alimenta per
membra aequaliter, suis cuique redditis, distribui facit;
congruentiam ejus modumque conservat, non
tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque
gignendo. Sed haec etiam homini cum arbustis communia
videri queunt: haec enim etiam dicimus vivere,
in suo vero quidque illorum genere custodiri,
ali, crescere, gignere videmus atque fatemur.
Secundus gradus animae.
71.
Ascende itaque alterum gradum, et vide quid
possit anima in sensibus, ubi evidentior manifestiorque
vita intelligitur. Non enim audienda est nescio
quae impietas rusticana plane, magisque lignea
quam sunt ipsae arbores quibus pratrocinium praebet,
quae dolere vitem quando uva decerpitur, et non
solum sentire ista cum caeduntur, sed etiam videre atque
audire credit: de quo errore sacrilego alius est
disserendi locus. Nunc quod institueram, intende quae
sit vis animae in sensibus, atque in ipso motu manifestioris
animantis, quorum nobis cum iis quae radicibus
fixa sunt, nulla potest esse communio. Intendit
se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, lenia,
dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit.
Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum,
sonorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiendo
videndoque dijudicat. Atque in iis omnibus ea quae
secundum naturam sui coporis sunt, adsciscit atque
appetit; rejicit fugitque contraria. Removet se ab his
sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus
quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum
quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter
versat, et hoc totum est somnus et somnia. Saepe
etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur,
et sine labore ordinat membrorum concordiam;
pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici
natura, societate atque amore molitur unum.
Fetibus non jam gignendis tantummodo, sed etiam fovendis,
tuendis alendisque conspirat. Rebus inter
quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine
sese innectit, et ab eis quasi membris aegre separatur:
quae consuetudinis vis etiam sejunctione rerum
ipsarum atque intervallo temporis non discissa,
memoria vocatur. Sed haec rursus omnia posse animam
etiam in bestiis nemo negat.
Tertius gradus animae.
72.
Ergo attollere in tertium gradum, qui jam est
homini proprius, et cogita memoriam non consuetudine
inolitarum, sed animadversione atque signis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.