PL 32, col. 1198

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram
esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem
verbo verbum, sed tamen signo signum nihilominus
indicabit; ut et hoc monosyllabum, ex, et ille gestus,
unam rem quamdam significent, quam mihi ego vellem
non significando monstrari. Ad. Qui potest quod quaeris,
oro te? Aug. Quomodo paries potuit. Ad. Ne ipse
quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi
sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique
paries, sed signum datur per quod paries possit videri.
Nihil itaque video quod sine signis ostendi queat. Aug.
Quid, si ex te quaererem quid sit ambulare, surgeresque
et id ageres? nonne re ipsa potius quam verbis
ad me docendum, aut ullis aliis signis utereris? Ad.
Fateor ita esse, et pudet me rem tam in promptu positam
non vidisse: ex qua etiam mihi millia rerum
jam occurrunt, quae ipsae per se valeant, non per
signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare,
et innumerabilia caetera. Aug. Age, nunc dic
mihi, si omnino nesciens hujus verbi vim, abs te ambulante
quaererem quid sit ambulare, quomodo me
doceres? Ad. Idipsum agerem aliquanto celerius, ut
post interrogationem tuam aliqua novitate admonereris;
et tamen nihil aliud fieret, quam id quod deberet
ostendi. Aug. Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare?
Nam et qui ambulat, non statim festinat; et
qui festinat, non continuo ambulat: dicimus enim et
in scribendo et in legendo, aliisque innumerabilibus
rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas,
celerius ageres post interrogationem meam, putarem
ambulare nihil esse aliud quam festinare: id enim
novi addideras; et ob hoc fallerer. Ad. Fateor rem
non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimus
interrogemur: si enim nihil addamus, putabit qui
rogat, nolle nos ostendere, contemptoque se, in eo
quod agebamus perseverare. Sed si de his roget quae
agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus
roget, possumus post ejus interrogationem id agendo,
re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat:
nisi forte loquentem me interroget quid sit loqui;
quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse
est: ex quo secutus docebo, donec ei planum faciam
quod vult, non recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari,
nec signa quaerens quibus eam ostendam
praeter ipsam.
CAPUT IV.-- An signa signis monstrentur.
7.
Aug. Acutissime omnino: quare vide utrum
conveniat jam inter nos ea posse demonstrari sine
signis, quae aut non agimus cum interrogamur, et
tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte
agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo
dictum est significare. Ad. Convenit. Aug. Cum ergo
de quibusdam signis quaeritur, possunt signis signa
monstrari: cum autem de rebus quae signa non sunt,
aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, aut
signa dando per quae animadverti queant. Ad. Ita est. Aug.
In hac igitur tripartita distributione prius illud
consideremus, si placet, quod signis signa monstrantur:
num enim sola verba sunt signa? Ad. Non. Aug.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.