PL 32, col. 1200

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

9.
Aug. Accipio et probo: sed scisne omnia quae
voce articulata cum aliquo significatu proferuntur,
verba appellari? Ad. Scio. Aug. Ergo et nomen verbum
est, quandoquidem id videmus cum aliquo significatu
articulata voce proferri; et cum dicimus disertum hominem
bonis verbis uti, etiam nominibus utique utitur;
et cum seni domino apud Terentium servus retulit, Bona verba quaeso
[(In Andria, act. 1, scen. 2, v. 33)]
,
multa ille etiam nomina dixerat. Ad. Assentior. Aug.
Concedis igitur iis duabus syllabis quas edimus, cum
dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob
hoc illud hujus signum esse. Ad. Concedo. Aug. Hoc
quoque respondeas velim. Cum verbum signum sit
nominis, et nomen signum sit fluminis, et flumen signum
sit rei quae jam videri potest, ut inter hanc rem
et flumen, id est signum ejus, et inter hoc signum
et nomen quod hujus signi signum est dixisti quid
intersit; quid interesse arbitraris inter signum nominis,
quod verbum esse comperimus, et ipsum nomen
cujus signum est? Ad. Hoc distare intelligo, quod
ea quae significantur nomine, etiam verbo significantur;
ut enim nomen est verbum, ita et flumen verbum est:
quae autem verbo significantur, non omnia significantur
et nomine. Nam et illud, si, quod in capite
habet abs te propositus versus, et hoc, ex, de quo
jam diu agentes in haec duce ratione pervenimus,
verba sunt, nec tamen nomina; et talia multa inveniuntur.
Quamobrem cum omnia nomina verba sint,
non autem omnia verba nomina sint, planum esse
arbitror quid inter verbum distet et nomen, id est
inter signum signi ejus quod nulla alia signa significat,
et signum signi ejus quod rursus alia significat. Aug.
Concedisne omnem equum animal esse, nec
tamen omne animal equum esse? Ad. Quis dubitaverit? Aug.
Hoc ergo inter nomen et verbum, quod
inter equum et animal interest. Nisi forte ab assentiendo
id te revocat, quod dicimus et alio modo verbum,
quo significantur ea quae per tempora declinantur,
ut scribo scripsi, lego legi, quae manifestum
est non esse nomina. Ad. Dixisti omnino quod me dubitare
faciebat. Aug. Ne te istud moveat. Dicimus
enim et signa universaliter omnia quae significant aliquid,
ubi etiam verba esse invenimus. Dicimus item
signa militaria, quae jam proprie signa nominantur,
quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem,
ut omnis equus animal, non autem omne animal equus
est, ita omne verbum signum, non autem omne signum
verbum est, nihil, ut opinor, dubitares. Ad. Jam intelligo,
et prorsus assentior, hoc interesse inter universale
illud verbum et nomen, quod inter animal et
equum.
10.
Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud
esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est,
aliud id quod significatur? Ad. Jam hoc supra concessi
de omnibus signis et significabilibus. Aug. Num
omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt,
sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo
modo idem significat quod est ipsum? Ad. Non sane:
nam cum dicimus, Signum, non solum signa caetera

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.