PL 32, col. 1207

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

rem memoriae mandare cupientes; Quod est autem
huic rei verbum, dicere non solemus. Quae vero non
solum tantumdem, sed etiam idem omnino significent,
et inter quae nihil praeter litterarum distet sonum, nomen
et ὄνομα invenimus. Illud sane mihi elapsum erat
an hoc genere, in quo invicem se significant, nullum
nos signum comperisse, quod non inter caetera quae
significat, se quoque significet. Haec quantum potui
recordatus sum. Tu jam videris, quem nihil puto in
hoc sermone nisi scientem certumque dixisse, utrum
ista bene ordinateque digesserim.
CAPUT VIII.-- Non frustra haec disputari. Item signis auditis animum, ut interroganti respondeatur, ad res significatas esse referendum.
21.
Aug. Satis tu quidem memoriter omnia quae
vellem recoluisti; et, ut tibi fatear, multo evidentius
mihi nunc videntur ista distincta, quam cum ea inquirendo
ac disserendo de nescio quibus latebris ambo
erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire
moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim
fortasse aut ludere nos, et a seriis rebus avocare animum,
quasi quibusdam puerilibus quaestiunculis, arbitraris,
aut parvam vel mediocrem aliquam utilitatem
requirere; aut si magnum quiddam parturire
istam disputationem suspicaris, jamjamque id scire
sive saltem audire desideras. Ego autem credas velim,
neque me vilia ludicra hoc instituisse sermone,
quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non
puerili sensu aestimandum sit; neque parva bona vel
mediocria cogitare. Et tamen si dicam vitam esse
quamdam beatam, eamdemque sempiternam, quo
nos Deo duce, id est ipsa veritate, gradibus quibusdam
infirmo gressui nostro accommodatis perduci cupiam;
vereor ne ridiculus videar, qui non rerum
ipsarum quae significantur, sed consideratione signorum
tantam viam ingredi coeperim. Dabis igitur veniam,
si praeludo tecum non ludendi gratia, sed
exercendi vires et mentis aciem, quibus regionis illius,
ubi beata vita est, calorem ac lucem non modo sustinere,
verum etiam amare possimus. Ad. Perge potius
ut coepisti: nam nunquam ego contemnenda putem
quae tu dicenda vel agenda putaveris.
22.
Aug. Age, jam ergo illam partem consideremus,
cum signis non alia signa significantur, sed ea
quae significabilia vocamus. Et primum dic mihi
utrum homo, homo sit. Ad. Nunc vero an ludas nescio. Aug.
Quid ita? Ad. Quia quaerendum ex me
censes, utrum homo aliud sit quam homo. Aug. Ita
credo te illudi arbitrareris, si etiam quaererem utrum
prima hujus nominis syllaba aliud sit quam, ho, et
aliud secunda quam, mo. Ad. Ita omnino. Aug. At
istae duae syllabae conjunctae, homo est: an negabis? Ad.
Quis neget? Aug. Quaero ergo, num tu duae istae
syllabae conjunctae sis. Ad. Nullo modo: sed video
quo tendas. Aug. Dicito ergo, ne me contumeliosum
putes. Ad. Concludi existimas quod homo non sim. Aug.
Quid, tu non idem existimas, qui omnia superiora
ex quibus hoc confectum est, vera esse concedis? Ad.
Non tibi ego dicam quid existimem, nisi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.