PL 32, col. 1451

Regula secunda (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

taceant audientes lectionem: si autem aliquid opus
fuerit, Praepositus eorum sit sollicitus. Sabbato et
Dominica, sicut consuetudo est, qui volunt vinum
accipiant. Si opus fuerit ad aliquam necessitatem
monasterii mitti, duo eant. Nemo extra monasterium
sine praecepto manducet neque bibat; non enim hoc
ad disciplinam pertinet monasterii. Si opera monasterii
mittantur fratres vendere, sollicite observent ne
quid faciant contra praeceptum, scientes quia Deum
exacerbant in servis ipsius: sive aliquid emant ad necessitatem
monasterii, sollicite et fideliter ut servi
Dei agant. Otiosum verbum apud eos non sit. A mane

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.